Riccadonna, Paolo Maria (1799-1863), Palermo, April 5, 1821
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Pax Christi
Paulus Maria Riccadonna
Admodum Reverendo in Christo Patri Nostro
S.P.D.
Nunquam, ingenue fateor, si verecundiam attendam, sumpserim hoc mihi, ut P.ti Tuae admodum Reverendae scriberem, nisi et major Dei gloria, nostrique instituti ratio, et humanitas tua animum adderent. Primum itaque de dignitate, qua te actum dedum accepimus, tibi vehementer gratulor, atque a Deo precor, ut Soc. nostram prudentia tua moderere. Ut autem brevi accipias quid velim; dicam aperte, nimia me verecundia impediri, ne, cum magna mihi res petenda sit, eam efflagitem: verum non est grave vel pudenti petere aliquid magnum ab eo, cui filius est. Rogo igitur quod praeter salutem animae meae est mihi omnium maximum, maximeque necessarium; ardeo cupiditate vehementissima, neque a S. nostra aliena, nomen ut Jesu Christi manifestum infidelibus, barbarisque fiat, ab iis glorificetur; ipsique ab ipso aeternam, quam non norunt vitam, nanciscantur. Hoc per quam avidissimo teneor desiderio, itaut in multis, et variis, tamque, ut ajunt, consolantibus humanae vitae rebus haes mihi una consolatio occurant. Quis verba sufficiat, ut Hammam hanc expromam! Hoc omnia mea studia, hoc omnen operam confero, curas omnes, cogitationes, mentem denique totam hic fixi, ac locavi; haec vocatio mea ab ineunte aetate. Vocationem voco; dum enim nondum in Jesuitis agere datum erat, imo nec ipsos novisse, dum vix inter Christi nomen et Turcarum distinguebam, vocationem meam jocose flagitantibus respondebam, Christum me Turcis praedicatorum. Crescente vero aetate crescebat in dies singulos et vocatio; hinc nec [...] amonitas, nec Appennini varietas, cujus in jugis annum traduxi, nec Ticini, nec Mediolani tumultus, nec denum studia Placentiae, ubi per quadriennium degi, ab vocatione me tantillum revocare valuerunt. Quid autem de sollicitudine dicam, qua deinde permotus nunc Indos adire optavi, nunc Affros, nunc Americam? Ac adiissem profecto, nisi et aetas immatura prohibuisset et is, qui meas excipiebat confessiones; cujus denum consilio Societatem ob illum ipsum finem praecipue ingressus eo majori denique flagro desiderio, quo facilior patet aditus ad id explendum. Hinc me adstrinxi peculiari illo voto, quod dudum ad te misi per Reverendum P. Prov. Vulliet. Ut igitur huic meo desiderio quamprimum consulas, ita a te peto, ut majore studio, magisque ex animo petere non possim; non enim mihi salus unquam tam cara fuit, quam jucunda erit hujus desiderii perfectio, quam S. Virginis intercessione, ac tuo unios studio me ossequi posse confido. Ceterum ne dubitaveris, quin ad hoc explendum desiderium minus animi sit, quam ad concipiendum, et nutriendum fuit. Nihil timeris habeo; pro monime Christi offeram in discrimen et caput, et vitam; pericula maris negligo, jam enim magnis defunctus sum, et multa, et varia tum belli; tum pestilentiae, tum naufragii discrimina subrii. Quod si ad solatia toties capienda in pericula me libenter intuli, quo libentius nunc ad animarum salutem, Dei gloriam? Et si Deo complacitum est, vocationem hunc a prima aetate mihi tradere, et usque in hunc diem ea indificiente me perduere, ipsam quoque implendi gratiam daturum spero. Mitte igitur quo mavis; Deo juvante fert animus vel ad extrema terrae confinia volare. Vide, que so, quot populi ignorantiae causa aeternis inferorum poenis damnantur; quem quidem perditionis cursum vel unus Christi fidelis prohibire potest.
Ah! Pater mi, quid non [...] advolare? Christianus sum; dux meus Christus est, sine igitur, ut propius eum sequar: haec vocatio mea a pueritia; hoc summa, et caput desiderii mei. Subveni igitur, qui mihi Pater es, huic meae sollicitudini, cui tu tanto adjumento, si volueris, esse potes, ut nihil sit mihi praetera requirendum. Pater mi, filium orantem audis; Dei ipsius causa hanc velim ineas gratiam; duode viginti pene annurum est haec vocatio; num adhuc immatura, vel minus probata videbitur? Preces extenderem, si aut P. Sua diutius rogari vellet, aut ego tota hac epistola non fecissem. Jam summam epistolae deprehendisti; nihilque dubito, quin praetiturus sis, quod filius tutts tam auxie petit. Si quid igitur constituis, cuperem scire, in quam praecipue edicendam linguam mihi incumbendum esset. Superst modo, ut S. V. Marie Matri meae omnem rem, ac S. Ignatio commendem. Desiderium exposui, nunc indifferentiam paucis exponam: hoc unam habeto, non velle me, ut rationibus meis prospicias, sed quod in Domino tibi videbitur, facias; et hoc unum esse praecipuum meum desiderium, ut per te Dei mei voluntatem absolute faciam; totum me Deo permitto; si me retinueris, utcumque gloriae Dei serviam, si vero dimiseris, quandocumque, utcumque, et quolibet; si me retinueris, utcumque gloria Dei serviam, si vero dimiseris, quandocumque, utcumque, et quolibet dimittes, paratus ad omnia (pro viribus) descendam, partes quoque, si placet, agens servi, et bajuli, atletice enim valeo. Ignosce denum, Pater mi, filio tuo, qui minium forte rogare ausus, at voti solevendi gratia, non dubitavit ad te scribere. Reliquum est, ut tuam S.tam mihi tribuas Benedictionem; dum assidue Deum precor, ut adsit tibi benigno semper numine, utque Patrem Suam admodum Reverendam Societ. Nostrae diutissime serve tac felicissime.
Panormi 5 Jdus Apr. Anno Domini 1821
Transcription- back
Panormi 5. Idus apr. 1821 // F. Riccadonna // Al Molto Reverendo Padre Nostro // Il Padre Luigi Fortis Generale // della Compagnia di Gesù // Roma