Agate, Pietro Maria , Termini Imerese, May 15, 1821
Sender
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Admodum Reverende in Christo Pater.
Pax Christi.
Non sine maxima animi mei voluptate has tibi literas mitto, admodum Reverende Pater, nihil dulcius enim filiis obtingere unquam potuit, quam parenti optimo pietatem, qtque observantiam ea, qua possut, ratione ostendere: quere etsi innumeri distentum negotiis, hoc, quodcumque sit officii genus, te non dedignaturum confido: neque vero te interpellare auderem, nisi id mihi occurreret, quod tacitum sub pectore premere amplius non valeam. Equidem jandudun assidua urgeor cupiditate ad ultimas Americae regiones transmittendi, ibique meum omne studium, operam, diligentiam ad majus Dei obsequium, atque animarum salutem impedendi. Rem [...], atque impense cum Deo egi, conscientieque nec moderatori patefeci; nihil quod ad probandum mentis sonsilium opus esset, preter nisi; nullisque me perteritum difficultatibus, nullis laboribus, aut periculis fractum iri, Dei fretus gratia confido. Dum haec scribo, haud sane sum nescius, quid oneris infirmi admodum huneris imponere studeam, sed illud quoque in mentem venit, omnia posse in eo, qui me confortat. Itaque Paternitatem tuam etiam, atque etiam rogo, ut si Divinae voluntati consentaneum videatur, ferventibus meis votis satisfacere ne gravetur: ego vero quidquid hac super re statuere placeat, volens, ac libens amplectar, siquidem nulla alia de causa haec scripsi, nisi ut divinis tot monitis surdas prebere aure somnino non videar. Dum vero omnia tibi fausta cedant exopto, illud quoque obsecro ne indignum hunc Societatis filium Deo commendare obliviscaris, et paternae tuae benedictionis compotem, ac laetum facias.
Humilissus atque indignissimus in Christo Servus
Petrus Maria Agate.
thermis Hymerensibus Idibus Maji MDCCCXXI.
Transcription- back
Termi idibus MaijMDCCCXXI. // Pater Agate
Al Molto Reverendo in Cristo Padre Nostro // Il Padre Luigi Fortis Generale della Compagnia di Gesù // Napoli per Roma