Finechiaro, Mario, Caltanissetta, November 12, 1637

Grade S.J.

Year

Month

Day

12

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

67

Download PDF

indipetae-transcription-ARSI--FG-741--67.pdf

Transcription

Ad. Reverendo in Christo Patri Nostro Patri Mutio Vitellescho  

Marius Finechiarus Salutem Plurimam Dicit

Pax Christi

Cum mihi in dies magis, magisque excursionis Indicae duplicentur ardores, ut de integro studiosiùs litteras ad Te exarem, me iucundissimè vellicari sedulò persentio; sed quod mentis coeli flammulis coopertae, ac poenè penitus absumptae tenuis pagina vacillantibus litterulis in medium ad Te proferet argumentum? Attamen animum despondere minimè patiar; Illa enim suavissima Deiparae Clientela, per quam omnia mea sustineri intelligo, benigno protinus super[cilio] meam causam accipiet, quae ita in horam praesenti Numine incutit desiderium, ut planè exiliam, et Divinis efferar cupidinib[us]. Licet etenim me Tibi ubique locorum perveli[m]  habeas mediastinum, pr[ae] Indicis tamen tractibus omnia mihi sordent; Iis enim animus vel longe absens, veluti in stagnis havia spatiatur: quibus si nullâ temporis intercapedine intercurrente adjtum mihi facilis interclusum aperias, viaeque sinas me commitere; vehementissimis illico offundar laetitijs. Quare ut, antequàm bonarum artium sollicitudines refrixerint, meis respondeas optatis, a Te, Pater, acriùs contendo, in Cuius expectationem aures animusque sese erigit meus; Nolo non ut litteras neutiquam ad me remittas, nisi divite spe plenissimas, primâ nimirum hjrundine Te vota perfecturum paratissimum: quod si citiùs morem gesseris, gaudij mihi cumulus accidet; sin alter acciderit, atque ego cupio, assiduis torquebor desiderijs. Denique cum mei caussâ te valdè velle rectè noverim, nil ultra progrediar: dum cùm integello facias Pane mea vota promoveas, unde desiderij mej segetem demissurum planè confido. Mensis sexto Idus Decembris, Anno à reparatae Salutis exordio.

MDCXXXVII


Transcription- back

Images

Citation

“Finechiaro, Mario, Caltanissetta, November 12, 1637,” ARSI, FG 741, 67, Digital Indipetae Database, accessed November 21, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2747. Transcribed by SI and EF.