Lombardo, Leopoldo (1804-1838), Palermo, January 23, 1834
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Admodum Reverende in Christo Pater Noster
Pax Christi
Ut primum […] sunt Paternitatis Vestrae suavissima litterae, statim illa exterarum missionum desideria a primordiis vocationis meae ad Societatem concepta in […] excitari sensi. […] me caeco quodam impeta in bonis etiam animi motiba saperer, rationem momenta, quae me, ut eas peterem, impellerent coram Deo pensitate aggressus sum. Interim B. Virginis SS. Pater Ignatii et Francisci Xaverii et Philippi Neri patrocinium poposci, ut ipsi divinae voluntatis indicia haud obscura mihi monstrarent. Dognovi enim me non humanis illis causis moveri, qua Paternitatis Vestrae a caelesti vocatione distare patefecit, sed unice amore animas Christo lucrandi, et ejus fidem Deo aspirante ad extrema mundi plaga deportandi; idque me eo vehementis sxoptare, quo minor est illis in locis operariorum copia, et operosior apostolatus ratio. Ut vero de divina voluntate certior fierem, perpetuis Deum regularum Sancti Patri Ignatii pro status electioen perpendere, deque his non semet cum directore mei spiritus sermonesm habere curavi. Cum igitur hac de re Patri Taparellium consuluissem. Meae ad hasse missiones origine, tum rationibus, hoc mihi suavissimus responsum audire contigit: haud amplius de divina vocatione dubitandum mihi […], ac posse me ad Vestrae Paternitatis littera mittere. Dictu igitur tanto homini, vel potius Deo ispius ore loquenti audiens, me, quemadmodum Deo in ejus rimanda prius voluntate commisi, ita nunc Vestrae Paternitatis arbitrio plenissime trado. Nihil enim magi scordi mihi est, quam Dei et Vestrae Paternitatis sequi voluntatem. Nihil est quod magis me recrrat, quam vitam pro animarum salute impedere, et o utinam tandem pro Christi fide absumere.
[…] quis ego sum qui tanta mihi polliceri audeam? Miserrima, factor in Sactorum Societate peccator; ut maxime in adiuvante Salvatoris gratia et in Vestrae Paternitatis Societatis que deprecationibus confido. De studiorum meorum ratione hoc tantum attingam, secundum theologiae annum me jam nunc percurrere, omniaque haec studia ad hunc finem praecipue direxisse videor, ut tandem aliquando instrumentum divinae gloriae idoneum efficiar. Corporis valetudinem quod attinet, adeo me firmis viribus sentio, ut etiam aliorum suffragio forte validior amnibus censear. Tota igitur quanta est res heac, Vestrae Paternitatis eam committo. Quod magis in Dei gloriam cedere arbitratur, hoc imperet; ad utrum que enim aecque me paratum inveniet Vestrae Paternitatis ferventissimis sacrificiis et orationibus valde me commendatum velim, et ea, qua ego Vestrae Paternitem vehementer prosequor, charitate in Domino amplecti.
Paternitatis Vestrae admodum Reverende
Humilissimus in Christo Servus et Filius
Leopoldus Lombardo Societatis Jesu.
Panormi X Calendas Februaria MDCCCXXXIV.
Transcription- back
Panormi X Kalendas februarii. Pater Lombardo // petit missiones
Al Molto Reverendo in Cristo Padre // Il Padre Giovanni Roothaan Preposito Generale // della Compagnia di Gesù // Roma