Zerbinatti, Pietro (1809-1845), Palermo, January 26, 1834

Grade S.J.

Year

Month

Day

26

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Yes

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

141

Download PDF

141.jpg
141v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--141.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverendo in Christo Patri.

Quomodo Reverende Pater responderem ego innumeris Dei benefactis, quomodo summae in me benevolentiae, quam haud obscuris factis Mater Societas manifestavit, mecum ipse, ece quo praesertim, comperi, reputabam. Tandem factum est, ut mihi in proxime superiori spiritus renovatione, debita recogitanti atque officia, quibus Deo, Societatique devincebar, iis autem nuspiam me satisfacturum, nisi quae sunt meae vocationis propius persequendo, atque vehementis intendendo, succurreret opportunum esse memet verius largiusque Deo atque Societati devovere. Itaque Reverende Pater vota renovas, ita renovari, ut primo emitteram, jesuitamque me toto corde Infanti Jesu ultro […]. Et quoniam Jesuitae est omnia suscipere, algere et sudare in laboribus, et viglisi propter Dei gloria, haec Ipse a me repeteret, omnibus armos supponebam. Imo quia […] te Reverende Pater audivi Ipsum per populos in incultis regionibus degentes poscere operarios, memet Ipsi obtuli, dicavique, ut si placeret cum eligendis confunderet. Verum quia instrumentum es Reverende Pater primum, quo a Deo agar, ad te haec scribenda putavi, ut si me […] Deo arriferit, tu sciens manifestes. Si mittas, rudes in asperi regionibus plantas seram, curaboque, tum sudore et sanguine quoque rigabo. Debilis atque infirmus atique sum, infirmitatemque per lapsum sub nimium levi onere […] me vecordem! Maxime manifestavi: attamen infirmi a Deo eliguntur, ut quaecumque egerint, in Dei gloriam omino referant, nihil a se, omnia a Deo repetendo; quod forte intendit in me Deus casum permittens. […] casus haudequidem me impedit quominus exoptata requiram; imo sit mihi ex causi, quas ad facilius quaesita consequenda fidenter pro feram. Eterim casus inhonestati medendum est, quae cum turpior fuerit, eo ampliori opus est occasione, qua majora spondendo, illi satis fiat. Atqui nulla amplior procul dubio, quam in missione; hanc itaque Reverende Pater ut largioris efflagits. […] si filius bene de Societate meritis, eorum virtuti fidens in summam gratiam tribuere soles, fac eadem mihi quoque impertias, neitiquam in immeritam […], aut virtutibus fratus, quas […] non infitebor; sed verecardia patratorum, et Dei maxime vocatione; in occasionem vero reparandi quae perperam quidem admissa non tamen expiata […].

Meum erit, fratia Dei fidentis, expectationi respondere. […] arridens […] sin minus statim, non sum enim hujusmodi ut tot tantaque repente intendans, saltem spem tribuat facile deo inspirante optatis assensuram. S.s S.s P.s S. memt commnedo

Paternitatis Suae

Indignissimus in Christo filius, infirmus servus

Petrus Zerbinatti Societatis Iesu

Ex Collegio Napoletano 26 Januarii 1834

Transcription- back

Napoli 26. Januarii 1834. // Fratello Zerbinatti

Images

Citation

“Zerbinatti, Pietro (1809-1845), Palermo, January 26, 1834,” ARSI, AIT 1, 141, Digital Indipetae Database, accessed January 18, 2025, https://indipetae.bc.edu/items/show/2510. Transcribed by MR.