Giordani, Giuliano, Naples, September 13, 1833
Sender
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Pax Christi
Admodum Reverende in Christo Pater.
Ut fere primum Societatem ingressis sum, et singulare hoc, atque amplissimus […] beneficium perpendi, quo vel indignissimus donabar, mirum quantum exoptaverim, ut quod […] gloriae innumeris meis sceleribus detraxeram, id, ut par esset, eidem pro viribus restituerem. Ardenti […] iam tunc exterarum missionum desiderio angebar. Quod desiderium quum uno […] ab hinc anno maxime in dies excreverit, neutiquam, quominus Paternitati Vestrae patefaciam cohiberi amplius possum. Id siquidem pro certo habeo, ad nullum gaudium, ad nullam animi voluptatem capiendam accomodatum me in omnem vitam futuram, si praepostero nescio cui obtemperarem pudori, quo imbecillitatis meae plus aequo memor ab enteris missionibus petendis distraherer. Omimodae scilicet imbecillitatis meae, quam quidem maximam esse sentio, memini, sed longe magis meminisse […], Pater amatissime, infinitae Bonitatis, ac Misericordiae divinae, quae hominum abiectissimos seligit ad excelsiare perpetranda facinora, quae me vilissimus sui famutum innumeris baneficiis cumulavit, et quamvis nullo non tempore ingratissimo erga ipsma animo fuerim, nundum tamen abiecit, sed ad huc benignis oculis intuetur. Vehementer itaque Paternitatem vestram etiam atque etiam rogo, ut hanc petitionem axcipiat, atque ut, si ita fieri oportere in Domino iudicet, impleat. Iam nunc hac de re tempestive scribere volui, tametsi primum six supra vigesimus aetatis annum agam, et Societatis sentum, ut tranquillitate animi fruar, nullam divinis erga me confiliis obicem ponam, utque si mihi aut scholastico, aut quomodolibet nondum missionibus abtentis, appetenda mors fit, alacri animo appetam. Ad Sinarum missiones propendebam, sed nunc ad quodcumque infidelium ganus mitti aequo pacto gratissimus erit. A Paternitate vestra, quam Societatis emolumento in longum tempus SEUS nobis servet, ac […], humi flexis genibus humiliter banedictionem peto
Paternitate Vestra
Infimus in Christo Servus
Giornadno Julianus
VI […] Septembris. a. 1833.