Pedemonte, Emanuele (1792-1867), Naples, October 21, 1832
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Pater Admodum Reverende
Pax Christi
Quo tempore duobus ab hinc annis istich degebam spius exoravi. Pater […] Admodum Reverende ut mihi, licet indigno, Americae missiones concedere dignaretur: et primo quidem spem a se concepi satis jucundam, que postea gravi animi moerore fere omnis evanuit. Nihilominus profecturo mihi Neapolim benigne annuit […] ut pristinam petitionem aliquando iterarem. Quoniam vero inter ceteras difficultates scientiae defectus objiciebatur melius me facturum speravi si prius theologie cursum perficerem quam literis essem Tibi importunus. Al vero cum die 14. hujus mensis examen ad gradum subierim audeo nunc quanto possum ardore atque efficacia a […] iterum efflagitare hanc gratiam et tandis mihi expetitam, et cujus desiderio pre caeteris religionibus Societatem amplexus sum, in qua facilius voti fierem compos. Illud etiam opponebatur quod valetudinis essem infirme: verum nostri omnes hujus provinciae testes Tibi esse possunt quod paucorum mensium spatio quibus anno praeterito in missionibus hujus regni exercebar, quin labori ullatenus parderem, valetudinem per undecim medicine, annos frustra quaesitam tandem aliquando recuperarim. Tertia difficultas ex virtutis defectu repetebatur: huic autem respondere alia ratione modo non possum quam propositis atque prossimis; speme nim in Dei bonitate concipio quod si ipse ad excelsum adeo ministerium me vocare dignetur nunquam permittet ut huic sim probro et dedecori mala mea vite ratione.
Scio quidem […] Pater Admodum Reverende, salutem infidelium illorum etiam atque etiam amare: per hunc igitur amorem tuum tenerrimum rogo te obtestorque un in corum subsidium me mittas, qui vere beatus tunc ero cum vitam hanc meam proeorum salute consumspero.
Igitur cum bona spe melioris responsi peto benedictionem a Pater […] Admodum Reverende, qui sum
Pater […] Admodum Reverende
Omnium Indignissimus in Christo et Filius
Emmanuel Pedemonte Societatis Iesu
Napoli die 21. Octobre a. 1832.
Transcription- back
Napoli 21. Ottobre 1832. // Padre Pedemonte
Al Molto Reverendo in Christo Padre Nostro // Il Molto Reverendo Padre Giovanni Roothann // Preposito Generale della Compagnia di Gesù // Roma