Berlendis, Luigi (1813-1845), Piacenza, June 21, 1841

Grade S.J.

Year

Month

Day

21

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Yes

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

401

Download PDF

401.jpg
401v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--401.pdf

Transcription

~Provincia Romana – Piacenza, 21 Giugno 1841.

Padre Luigi Berlendis.~

Pax Christi

Admodum Reverende in Christo Pater

Paucis, iterum, Admodum Reverendo Patri, Tibi litteras mitto, ut et votum, quo teneor, solvam, et, quod caput est, Te faciam certiorem quomodo de exteris Missionibus sim affectus. Equidem in dies magis succrescunt desideria: et si cogitanti mihi quę virtus, quę scientia ejusmodi ministeria expostulent deficiat animus utpote tanto oneri impar, attamen me fiducia erigit fortitudinis in Domino, qui si me operarium in messem suam mittere dignatus fuerit, non solum possibile sed et facile pręstabit, quod per naturam impossibile esse videtur. Etsi non dubito pro tua in me paterna charitate quin paupertatem meam in tuis precibus memoria teneas, tamen etiam atque etiam me Tibi commendo, ut Voluntas Dei plane in me adimpleatur. – Omnia ad majorem Dei gloriam, Societatisque incrementum, bonumque animarum Tibi feliciter cedant. Haec vota mea quę pro Te quotidie ad Altare Domini effundo.

Indignissimus in Christo Servus et filius

Aloisius Berlendis Societatis Jesu

Post Scriptum: Vel unam lineam avide a tua benignitate expecto.

Placentiae – Ex Collegio Sancti Petri Societatis Jesu die 21 Junii 1841.

Transcription- back

Placentiae. – 21 Junii 1841. – Fratello Berlendis // petit exteras missiones

Al Molto Reverendo Padre in Cristo // Il Padre Giovanni Roothaan // Preposito Generale della Compagnia di Gesù // Roma

Images

Citation

“Berlendis, Luigi (1813-1845), Piacenza, June 21, 1841,” ARSI, AIT 1, 401, Digital Indipetae Database, accessed November 21, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2413. Transcribed by EF.