Cotting, Jacob (1812-1892), Rome, December 25, 1839

Grade S.J.

Year

Month

Day

25

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Yes

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Yes

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

309

Download PDF

309.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--309.pdf

Transcription

~Provincia Romana – Roma, 25 decembre 1839.

Fratello Scolastico Jacobus Cotting.~

Admodum Reverende in Christo

Pater!

Liceat mihi, in hoc auspicatissimo festo Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi meum dare nomen inter ordines eorum qui ad missiones longinquas sunt destinatai. Jam ante ingressum in societatem consilium […]veram Americam petendi cum Reverendissimo [Flaghet] Episcopo Kentukiensi, qui mea secum illuc ducere pro suis jdioma germanicum et gallicum loquentibus libenter consenserat; sed enim voluntas divina tunc temporis ista non fuit, uti satis aperte in exercitiis spiritualibus cognovi, quae ante profectum meum apud Sanctum Eusebium peragere volui. Desiderium porro in laboribus missionum vitam consummandi semper sensi; per decursum vero hujus anni et praesertim per novendiale ante festum Sancti Francisci Xaverii, hoc desiderium adeo crevit in dies, ut missionis petitionem haud amplius differre sinat. Re igitur in Domino bene considerata ad pedes Vestrae Paternitatis me pro[jicio], et precor ut velit me adscribere alicui missioni vel Americae Septentrionalis, in quam potissimum peculiare fidei propagandae studium experior, vel etiam alii cuilibet, prout ad majorem Dei gloriam conducere videatur.

Indignissimus in Christo filius

Jacobus Cotting helvetus

Societatis Jesu Theologiae [mor.] 2di anni in Collegio Romano.

Anno Domini 1839.

Transcription- back

Romae 25 Decembris 1839. – frater Cotting // petit missions, praecipue Americae Septemtrionales.

Images

Citation

“Cotting, Jacob (1812-1892), Rome, December 25, 1839,” ARSI, AIT 1, 309, Digital Indipetae Database, accessed November 22, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2343. Transcribed by EF.