Raffin, Giovanni Maria (1806-1871), Freiburg, January 30, 1839

Grade S.J.

Year

Month

Day

30

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Left for mission lands

No

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

274

Download PDF

274.jpg
274v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--274.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverende in Christo Pater,

Iam tum cum secundum tyrocinii annum agerem, die 12 februarii anno 1829, in domo Cheriensi, coram Paternitate Vestra vices Provincialis fungente steti, eique quod experiebar sincerum missionum desiderium manifestavi. Nec unquam Paternitatis vestre verba ex mente, nec prematurum illud desiderium ad hoc usque tempus ex animo exciderunt. Sed probe intelligebam, quod cuperem, id a me tam [cito] obtineri nec posse, nec expedire, antequam et Magisterii et studiorum curriculum explevissem.

Atque hoc fuit in causa cur ab inefficacibus [e]que ac intempestivis litteris abstinuerim et diutius etiam abstinuissem. Verum, hoc ineunte anno scholastico, quo Theologiae studium institui, cum exstimes [cerem] ne, si, solum expleto eo, iterarem meam petitionem, res minus ex sententia cederet, [silentii finem] imponere opportunum existimavi. Quamobrem, audito prius Patre spirituali, die 1.a septembris Reverendum Patrem Provincialem Galli per litteras monitum feci meum esse firmissimum missionem petere post peractum sive biennium sive quadriennium Theologiae: Vellet proinde Vestrae Paternitati hoc meum propositum significare, vel saltem illud in libro rationum inscribere, quod mihi suo tempore esset in testimonium.

Ille autem sic ad me: quanto alle missioni ne darò avviso al Padre Nostro oppure ne lascierò nota, come voi desiderate. Voi però restate nelle mani della divina Providenza, che disporrà di voi secondo che sarà più utile al vostro vero bene spirituale.

Sed nuper audivi Reverendo Patre Maximiliano Ryllo Romae toto animo incumbere ut in missionibus Orientis sibi domum liceat instituere imo etiam collegium quo commodius istae gentes litteras et praesertim doctrinam christianam edoceantur. Nec dubito, cum ea sit ejus charitas et sapientia quin [i]d obtineat. Hac igitur cogitatione adductus sum ut quam non nisi post duos ad minimum annos Paternitati Vestrae facere primum statueram, petitionem anticiparem. Atque eo libentius quod viderem mihi sic opportunissimam exhiberi occasionem obsequendi ill[i] meae, seu potius divin[ae], propensioni, qua ad docendum in scholis impellor magis, quam ad quodvis aliud munus obeundum; quaeque tanta est ut totum vitae cursum ad hoc opus libenter voverem. Quapropter Paternitatem Vestram, non secus ac ad ejus pedes prostrates, supplex rogo atque obtestor ut haec mea vota benigne in Domino accipiat, desiderium meum non novum sed antiquum et decem annis non labefactatum sed roboratum, meam petitionem non ut unam sed ut multiplicem habeat atque exaudiat. Rogo ut in sacro Missae sacrificio, non indignitatis meae sed salutis memor, id de me quod ad majorem Dei gloriam et proximi bonum futurum sit, [m]odo statuat, mihique significare dignetur, ut, quod deficit tum ex parte virtutis cum ex parte doctrinae, id adjuvante gratia, supplere, dum inter libro versor, efficaciori et accommodatiori studio possim.

Paternitatis Vestrae.

Infimus in Christo Filius

Ioannes Maria Raffin Societatis Iesu

Friburgi die 30 Ianuarii 1839.

Transcription- back

Friburgi 30 Ianuarii 1839. – Frater Raffin. // Petit missiones Orientis.

Au Très Reverende Père // Le Très Reverende Père Ioannes Roothaan Général // de la Compagnie de Iesus. // Rome

Images

Citation

“Raffin, Giovanni Maria (1806-1871), Freiburg, January 30, 1839,” ARSI, AIT 1, 274, Digital Indipetae Database, accessed November 25, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2316. Transcribed by EF.