Tommasi, Atanasio (1806-1866), Spoleto, December 13, 1838

Grade S.J.

Year

Month

Day

13

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

264

Download PDF

264.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--264.pdf

Transcription

~Provincia Romana – Spoleto, 13 decembre 1838.

Padre Atanasio Tommasi~

Admodum Reverende in Christo Pater.

Pax Christi

[Ecquis cor] tam adamantinum gerat, ut audiens extremam operariorum inopiam, qua pluribus in locis missionum exterarum Societas nostra laborat, non totus commoveatur?

Ego certe, ut primum ex litteris Nostrorum [id …], summa exarsi cupiditate illuc advolandi, ut animas, quae tanti Christo Domino nostro steterunt, adhuc tamen in idolatriae tenebris caecutientes, vel haeresibus, vel pessimis moribus corruptas, pro virili parte, illo auspice et duce, ab interitu ad vitam revocarem. Haec mea desideria, ut meminisse facile potes, tibi, Admodum Reverende Pater, litteris alias declaravi; quibus tamen litteris responsum nullum dedisti, fortassis quia mutabilem animi mei motum illud fuisse prudenter existimabas, vel alia quavis de causa quae mihi exquirenda non est. Nunc vero, siquid filii apud patrem amantissimum preces valent, oro te atque obtestor, ut quid hac in re sentias sincerissime aperias. Ego certe in ictu oculi, spreto quovis periculo, spreta qualibet difficultate, ad gentes illas misserimas adjuvandas properarem. Sed nolo prorus, illud mihi a Deo jure [exprobrari] „in jejuniis vestris invenitur voluntas vestra„; quod ne accidat unquam, Paternitas vestra faciet [tum enixas] pro me ad creatorem redemptoremque nostrum preces fundendo, tum divinam circa me meaque omnia voluntatem per litteras patefaciendo; quod iterum peto et exoro. Vale, Admodum Reverende Pater, cujus demisso animo vultuque dexteram exosculor, mihique ut benedicas exopto.

Paternitatis vestrae

Infimus in Christo famulus

Athanasius Tommasi e Societate Jesu, Sacerdos.

=

Spoleti die 13. Decembris 1838.

Transcription- back

Spoleti 13 Decembris 1838. – Pater Tommasi // petit missiones.

Al Molto Reverendo in Cristo Padre il Padre Giovanni Rootaan // Preposito Generale della Compagnia di Gesù. // Roma _ _ _ _ _ _ _ Casa Professa.

Images

Citation

“Tommasi, Atanasio (1806-1866), Spoleto, December 13, 1838,” ARSI, AIT 1, 264, Digital Indipetae Database, accessed November 24, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2306. Transcribed by EF.