Prassol, Carlo, October 1838

Grade S.J.

Year

Month

Day

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Archive

Folder

Number

256

Download PDF

256.jpg
256v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--256.pdf

Transcription

~Romae. Octobris 1838. – Pater Carolus Prassol.
petit missiones Iaponiae~

Ad Maiorem Dei Gloriam

//

Declaratio Caroli Prassol Sacerdotis […] ad Sanctum Andream Novitii, spectans desiderium ejus concomitandi missionem in remotiores Asiae orientalis partes vel proxime expediendam.

Misericorditer domino Iesu in istis diebus probationis meae me indignum famulum suum respiciente, deductus sum in spiritu ad illarum gentium multitudinem, quae adhuc misericordiae et gratiae divinae revelationem […], quae apparuit omnibus hominibus in adventu Salvatoris nostri omnesque homines vult salvos fieri et ad quam omnis creatura etiam invita suspirat atque ingemiscit. Ad ejusmodi igitur vocem clamoremque opportunum ego amore motus, imo debitorem me in hac re non uno nomine reputans, in necessitatis hujus succursum supplementumve qualecunque pro virium mearum modulo ac ratione – quantum quidem in me est – ministrum me offerre desideravi. Neque enim opus benedictione coelesti dignum aut vere divinitus commendatum, aut meritorium in prosperis aut solatio fore in adversis existimaverim nisi quod totum e […] ac jussu Superioris spendeat qui mihi vires Dei gerit et solus est hujus vocationis legitimus interpres; ne dicam de impossibilitatis ratione externa, qua nec cogitari nec perfici quidquam in hac re potest nisi [respectu] judicii ejusdem Superioris express[ae]que ejus decisionis. Cum autem, non obstante corporis imbecillitate ab omni impedimento exteriori plane liber mihi esse videar, dum similia passus expertusque nec labores abhorro officii nec periculis aut itineris aut in terra aliena atque inimica incolatus terreor: in quandam pro peccatis satisfactionem ac pro mea in graviora studia occupationesque inclinatione superni amoris [aff…] ad exercenda jugiter difficillima quaeque promtissimum me exhi-

//

beo, idoneum autem ad ea perficienda fore per Dei gratiam et sanctae obedientiae [vinculum] maxime confido.

Ceterum profiteor, declarationem haec mean si minus placuerit ita memetipsum pro nihilo habiturum ut ne cogitasse quidem ex ea videar.

Carolus Prassol.

Missio Iaponiae.

 

Contra.

Corporis imbecillitas (quam tamen vincis Spiritus fortitude et voluntas et amor).

Probationis temus nondum completum.

 

Pro.

Lumen supernum mentem illuminans.

Charitas Dei cor inflammans et ad amorem proximi provocans.

Gratia divina juvans et confortans.

Meritorium [antidoton] in satisfactionem aliquam pro [p…atis].

Exercitatio viri, Sacerdotis, Religiosi dignissima, efficacissima, utilissima.

Dispositio animi gravitatis occupationum amantissima.

Concurrentia studiorum quae hac usque tractavi cum requisitis in hoc negotio cognitionibus.

Propensitas studiosa ac supplendas horum studiorum defectus et ad perficiend[o]s in iis progressus per continuationem illorum denuo instituendam.

Certa experientia in cura animarum per tres annos cum nimia activitate pastorali exercitata etiam in coadjutore operariorum desiderabilis.

Axioma: Prudentia in omnibus amoris socia, in quam plurimis magistra.

Quod dum iter dum incolatus in illus regionibus nec [tantam novitati…] nec inusitati quidquam nec a me […]; habet, quod perhorrescam.

Avaritiae vitio nunquam laboravi tenaxque nimis propositi si quod ex animo feceram studiis laboribusve officii pastoralis indefesse nulla proprii emolumenti aut incommodi sed nec alte-

//

rius assentationis aut reprehensionis etiam [justae] ratione habita adhaerebam, unde nescio an quorundam in patria auctoritate praedi[…] de suscipiendis mihi ejusmodi laboribus Apostolicus [irrita] reddi prorus debeat,

Voluntas Superiorum ([praesunta) cui absolute obediendum est.

Sanctae obedientiae jugum juvans consolationem, frenum vero imponens […]enti cupiditati et desideria vel quantumvis in sea optima suavi ac perutili moderatione componens.

Transcription- back

Images

Citation

“Prassol, Carlo, October 1838,” ARSI, AIT 1, 256, Digital Indipetae Database, accessed September 19, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2298. Transcribed by EF.