Cercià, Raffaele (1814-1886), Rome, March 11, 1838
Sender
Grade S.J.
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Pax Christi
Admodum Reverende in Christo Pater
[Casune], an singulari Dei consilio factum fuerit, nescio: illud certe subodorari mihi contigit, aliquot juvenes ad Missionem Buenos-Ayrensem a Paternitate Vestra invitari. Equidem incessi omnibus laetitiis; cum nescio quae spes mihi animum pertentare caeperit, futurum fortasse ut tantum boni ex insperato assequar. Itaque cum versarem in proposito nec recenti nec ambiguo, sed veteri et obfirmato, atque etiam Paternitati Vestrae satis comperto; omni praetermissa haesitatione, has quam primum litteras dare mecum ipse decrevi. Verum ut sincerius ac plenius animum meum patefaciam; praeterquam me eaedem rationes me impellere videantur, quae alios movere solent; quasque alias significavi; una res est quapropter illud iter ante aetatis maturum diem, ac perfectum studiorum curriculum vehementer exoptem. Fateor enim Admodum Reverende Pater, me ex studiis et mediocri quadam quae in iisdem, nescio que meo fato, solet attribui praerogativa, nonnullam spiritus jacturam facere, humilitatis praesertim; quod licet exterius nemo ferme persenserit, non leve tamen intrinsecus detrimentum infert. Itaque tum ut praeteritarum noxarum aliquam Deo vicem rependam; tum ut iis demum me laqueis resecando extricem; non video quid jucundius Deo facere possim, quam si omni litterarum celebritati ac vanitati valedicens, totum me viresque meas, quantulaecumque eae sint, in animarum salutem convertam. Haec ego jamdiu animo pervolvere consueveram; haec in praesentiarum firmius in animum induxi. Reliquum Theologiae cursum existimo haud ita difficile posse ibidem perfici. Quae cum ita habeant, etiam atque etiam Paternitatem Vestram rogo et obtestor, ne (siquidem in Domino visum fuerit) ex conscribendo juvenum albo me, licet ita de Deo ac Societate malameritum, expungat. Equidem interea a precibus ad Deum non desistam, ut Paternitati Vestrae consilium Suae Providentiae patefaciat: illudque, ut par est, ratum denique ac Sanctissimum habuero, quod e re magis Paternitas Vestra futurum decreverit. Humillime suam benedictionem exposco; illud etiam vehementius, ut in has re praesertim, suis ad Deum precibus ac Sanctis Sacrificiis mea perhumaniter juvet.
Paternitatis Vestrae
Humillimus in Christo Servus ac filius indignissimus
Raphaël Cercià Societatis Iesu Scholasticus
In Collegio Romano V. Idus Martias anno 1838.
Transcription- back
Collegium Romanum V Idus Martii 1838. – frater Cercia’ // petit missionem Bonaerensem.
Al Molto Reverendo in Cristo Padre Nostro // Il Padre Giovanni Roothaan Preposito Generale // della Compagnia di Gesù - // Roma -