Zerbinatti, Pietro (1809-1845), Naples, January 6, 1838
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Archive
Folder
Number
Transcription
Pax Christi
Admodum Reverendo in Christo Patri
Quatuor abhinc annis hac ipsa die primus, iterumque sequentibus annis litteras ad Tuam Paternitatem misi memoriam renovantes plenae oblationis mei in paratum ad omnia operarium Christi Domini, mancipiumque; ut si Dominus Deus meam operam non renueret in excolendis derelict[a]rum regionum populis per Tuam Paternitatem manifestaret. Ejus facti praemium largiri non renuit deus remunerator; quod num gaudii magis an desiderii motus crearit liquidum mihi non est. Id unum scio, omne, si quid boni in me est, magna ex parte exinde repetendum; quid ergo maximo gaudio non gestiam? Et sane in summam a prima juventute abjectionem spiritus dejectum esse, animoque […]piter cecidisse et memini et doleo. Quanquam tristitia abunde mitigetur propterea quod Deus Pater it utique providissime permiserit, ut vel superbiens animum casu penitus contritus, quid ex se valeret cognosceret, vel certe ut si quid in ejus honorem concludere resipiscenti daretur, omnia in eo tantum posse intelligerem, qui me confortaret. Interea licet animo non omnino erectus ex tunc sum visus, certe vives corroborates adeo sensi ut in ea vita, quae militia est super terram, certare fidentius potuerim. Nec sane adeo insipiens fui ut mihi persuaderem me extra omnem decertandi necessitatem positum ex eo quod aliquando me meaque Christo meo sincere dedidissem. Quis enim ignorat Christi [aspectis], ejus nimium qui [venit] non pacem mittere in terram, sed gladium, assidue acriterque decertandum? quis non videat in membris suis aliam legem repugnantem legi mentis suae? Expertus itaque sum vel invaluisse hostilem [asilum], fortius tunc scilicet, cum animo in arresto vitae instituto magis obfirmato, verius videbar Domini militias bellare; et utinam sine vulnere me receptum identidem comparissem!
[Veruntamen] ictus in adversos retundendos praeter imploratum impense Ducis coelestis, ut par erat, auxilium, vim grandem exeruit, veluti objectum [suctum], recordatio exhibiti Christo Domino holocausti; obstitit et consequens suasio opperiendos fortiter esse dolosos hostes incursus. Ergo laetandam in hujus emolumenti causa; gaudendum scilicet in ejus recordatione, quod tantam vim in conflictamentis suffe[c]it. Quod proinde quale ulteriora expetendi, atque prosequendi desiderium exciverit [is] novit qui secum reputet: si tanta utilitas ex tam remoto medio ad Dei gloriae promovendae finem derivavit, quanta [rem] erit obventura in immediata ejus exercitatione? eo vel maxime quod minus tunc humanae virtuti fidendum, et aliquod jus videamur adepti ad singularem Dei conversum; ex quo quale nam singulare augmentum Fides in Deum creatorem; in eundem remuneratorem spes, atque charitas in reparatorem amantissimum sunt consequuturae? Quae fare consideratio genitrix foecunda est ardentium desideriorum; haec itaque nutriam atque foveba. Et ne videar Paternitatem Tuam aliis distentam curis perperam fatigare verbis, accedo ad rem meam concludendam obtestatus primo ne desiderosum despiciat animum, neve fomenta desideriis addere gravetur. Et quoniam vel aetas vel studiorum curriculum brevi absolvendum sit, adeoque proprius prospiciendum rei, exquiram a Tua Paternitate ut cum primum commode poterit, manifestet si, juxta effictam jam mente generalius de me constitutionem, oportunum censeat alicui [o]pponendae conditioni vacare, sive linguae sive regionum gentiumque cognitioni, prout munera praesentia patientur. Quod ut facilius […] dicam primo me quidem nulli adeo regioni propendere ut cuilibet
//
non sim pari alacritate obsec[utur]us. Si tamen majorem animi affectionem exquirat, aperire non renuam: me nimium palantes adhuc extremae Americae populous respicere libentissime, [queis] occurrere possim sub Patri [Venerabili]Josephi Anchieta auspiciis; id quidem tum ob faciliorem forsan linguarum conditionem et copiam, tum ob putatam illarum gentium faciliorem ingenii docilitatem; tum etiam ob jam pridem comparatam hispanicam linguam quam utilem mihi fore scio. Quanquam o quam jucundum esset si singularissimae gratiae illud quoque adderetur ut in socium cooptarer Patris Figari, de quo fama tulit; quod esset mittendus!
Illi iterum forem discipulus qui cum fuerim in prim[aeva] aetate primis Christianae vitae et literaturae erudimentis imbutus, ab eo quoque […]direr in magisterio alliciendi ad [Chris]tum populous gentesque. [Caeterum] haec ad aliquod proponendum menti Paternitatis Tuae lumen, non vero voluntati igniculum dicta sint. Finem facio, id Paternitati Tuae pollicitus me non modo risurum ut plene Dei voluntati in tua respondeam; sed praeterea Paternitatem Tuam in non solum debitam sed et integram labo[re]m te [duce] suscipiend[orum], et Deo largiente pro iis susceptus meritorum communionem advocaturum. Suis Sanctis Sacrificiis vehementer me commendo.
Paternitatis Tuae
Infimus in Christo
Petrus Zerbinatti Societatis Iesu Scholasticus
In Collegio Neapolitano die Epiphanię 1838.
Transcription- back
Padre Zerbinati. – Neapoli 6 Januarii 1838 // Missiones
Al Molto Reverendo in Cristo Padre Generale // Il Padre Giovanni Roothaan della Compagnia di Gesù // Roma