Vigilante, Gabriele (1808-1874), Naples, January 6, 1838

Grade S.J.

Year

Month

Day

6

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

No

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

214

Download PDF

214.jpg
214v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--214.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverende in Christo Pater

Optaveram quidem missionem ad indos, maxime sinenses, idque tanto firmius, quanto difficiliores exitus illa habere, minusque solati[s] sensibilis in ea expetenda consequendaque reperiri videbatur. Quocumque enim sive languoris spiritualis sive ariditatis tempore ipsam animo versarem, nequaquam adduci potui, ut existimarem non esse ex Deo illud desiderium, quod quatuor ferme annos in clero saeculari degens habui, et cujus implendi in hac sancta Societate facilitas non leves adjecit stimulos, ut alacrius religioni nomen darem. At ut audivi ex Reverendo Patre Provinciali spem tanti muneris nomine tuo, Pater Admodum Reverende, mihi fieri, magna simul confusione atque ingenti perfusus sum gaudio reputans animo (o utinam vere!) illam mihi quidem dici spem, in corde autem tuo veram esse destinationem.

O Pater mi Admodum Reverende quis ego sum in Societate Iesu, ut mei recorderis? quis ego, ut cum tot viris pietate atque ingenio spectatissimus, qui missiones istas arduas exoptant, aud[erem] certare? Sed quemadmodum antea, ita et nunc potissimum me mea paupertas non dejicit, imo magis, ut Domino favente sentio, extimulat ad bene operandum. Itaque sensa animi mei prius ex Reverendo Patre Ferrari, nunc demum ex Reverendo Patre Provinciali satis tibi, Pater Admodum Reverende, perspecta esse arbitror. Immo, cum eadem illa sint, quae novem fere abhinc annis in corde ferebam, immediate etiam tibi exposita a me esse non dubito: nulla enim unquam oblivio memoriam meam delebit ejus diei, qua et rationem conscientiae reddere, et vota ipsa scholasticorum in manus tuas, Pater Admodum Reverende, mihi contigit emitter. Huc usque autem litteras hac de re misi nullas, quod nihil me consecuturum sperabam, nisi studiorum cursu expleto. Ad quoniam nunc meum desiderium peramanter a te foveri percipio, non moror; ecce adsum: utique iterum dico, ecce adsum. Eoque libentius hoc repeto, quo paucioribus humanis rationibus (nullas autem eas esse puto) adduci te, Pater Admodum Reverende, jam video ad me vocandum. Haec igitur mihi vox Dei est. Hoc igitur semper cupio, hoc quotidie expect, hoc a te, Pater Admodum Reverende, enixe peto, ut me quantocujus tanto munere dones. Nihil jam vereor nec ingenii mei tenuitatem, nec ipsam cordis mei infirmitatem, dummodo Deus [… M.] mecum sit, ejusque voluntas omnino in me impleatur.

Hoc meum firmissimum propositum tibi, Pater Admodum Reverende, compertum esse volo. Tuis sanctis sacrificiis me commendo, ac sanctam expetens benedictionem, me tibi Patri Admodum Reverendo toto animo profiteor atque offero

Infimum servum ac Filium in Christo obsequentissimum

Gabriel Vigilante Societatis Iesu

Neapoli ipsa die gentibus ad Fidei agnitionem vocatis faustissima anno 1838.

Transcription- back

Napoli 6 Januarii 1838. – Padre Vigilante. // petit missiones.

Al Molto Reverendo Padre in Cristo // Il Padre Giovanni Roothaan // Preposito Generale della Compagnia di Gesù // Roma

Images

Citation

“Vigilante, Gabriele (1808-1874), Naples, January 6, 1838,” ARSI, AIT 1, 214, Digital Indipetae Database, accessed November 21, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2257. Transcribed by EF.