Coppola, Cristoforo, Naples, September 26, 1836
Sender
Grade S.J.
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Admodum Reverende in Christo pater
tenet fortasse memoria paternitas tua, me aliquando a te per litteras petisse, [cet …] mihi ad aliquam regionem proficisci ubi homines sint adhuc superstitiones, atque errorum tenebriis obvoluti, quique nostra opera [instigant] ut veram fidem amplectantur, eisque aliquam ope[…] pro meis viribus ferre. Quaeris fortasse, quare adhuc non instiri? Fateor [pudore rete….] Qui enim parum doctrina [vel valetudine non …issima …], in itineribus, itineremque periculi nihil exercitatus, quomodo auderem [tanta] de me polliceri, quanta scio a paternitate sua requiri, ut id alicui concedarer? preterea havendi [munere … non …] occupatus, quomodo poteram ad alia, atque adeo aliena cogitatione diverti? Sed contra si talentum illud [D]omini est, licet unum […] mihi non vexetur si in terram […], atque abbondam? Esto non licebit mihi id omne, quod ii prestant, qui quinque, aut […] talenta acceperunt; et aliquid licet, si et meum hoc talentum a domino est. Certe tantus non e-
//
ram, ut soc[ietatis] institutionem [hanc non leve profiterer]; multaque mihi tristia vaticinabantur, quibus consilium meum non […]; et tamen Deo juvante tantum vicium mihi fuit, ut possim dicere cum ceteris laboravi. Certe quod volet Deus ipse perficiet. Cujus voluntatis illud erit ultimum, et certissimum iudicium si paternitas [tua] mihi quod peto assentire. In superioribus litteris me no[ti]ciam [Hollandiam] spectare dixi; nescio unde id sit: esse tamen [id] in me sentio.
ceterum importunus esse nolo; nec ut aliquid [si] quodammodo extorquam […] scribam. Libentem sit paternitati [tua, …] quoqumque iter agere, aut aliqumque stare [me…scet], ut per me [divina …] aliquid accedet. Quicquid […] mihi sanctum futurum polliceor.
commendatum me tuis orationibus volo, quod ego facio, et ut omnes faciant opto.
Addictissimus tibi servus
Christophorus Coppola.
[…] Neapoli die 26 septembris Anno Domini 1836.
Transcription- back
Napoli 26 septembris 1836. – Pater Cristophorus Coppola // Petit iterum Missiones.
Al Molto Reverendo in Cristo // Il padre Giovanni Rhootaan // Generale della Compagnia di Gesù // Casa Professa in // Roma