Liebl, Sebastiano, Rome, September 18, 1836
Sender
Grade S.J.
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
~Provincia Romana – Romae, 18 Septembris 1836.
Pater Sebastianus Liebl.~
Admodum Reverende in Christo Pater
Humillimam pro Missione aliqua obtinenda supplicationem, quam ore tenus Vestrae Paternitati Admodum Reverendaeexposui, scripto repetere non erit a re alienum. Quamvis hanc meam postulationem ulli alligari loro minime velim, si quis tamen Patris Ryllo in regionibus orientalibus socius expeteretur, peculiari illuc commigrandi desiderio teneor; quamcunque vero ad missiones, quae mihi obtingat, destinationem, re diu ac serio mecum coram Deo et cum iis, quibus cura est animae meae, satis perpensa, ex toto corde desidero, expeto, et amplector tanquam specialissimam Dei erga me gratiam et vocationis meae complementum.
Paternitatis Vestrae Admodum Reverendae
Die 18 Septembris 1836.
Nota Bene: Primò haec eadem exposui Reverendo Patri [Sineo] datis ad ipsum literis mense Octobris 1830, cum adhuc Genuae valetudinis causa versarer.
Servus humillimus in Christo
Sebastianus Liebl Societatis Iesu
Transcription- back
Roma 18 Septembris 1836. – Pater Liebl. // petit missiones qualescumque, // ipsi tamen prae ceteris arrideret missio // Ad Montem-Libanum