Ducis, Giovanni Maria , Turin, April 13, 1844

Grade S.J.

Year

Month

Day

13

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

577

Download PDF

https://indipetae.bc.edu/img/577.jpg
https://indipetae.bc.edu/img/577v.jpg
https://indipetae.bc.edu/img/577vv.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--577.pdf

Transcription

Augustae Taurinorum 13 aprilis. Fr. Ducis school. // Exponit rationes, quibus ex electione facta sibi videtur // se vocari a Domino ad exteros Missionum praesert. Sinensem.

Admodum Reverende in Christo Pater,

eamque ut mihi olim, superni procul dubio Spiritus dignatione, in tenera ad huc aetate inspiratam, ita et quatuordecim annorum spatio conservatam, hodie tandem Paternitatis Vostra manifestandam atque subjciendam putavi. Quod ne prius a me praestarebur causa fuere, ut verbo attingam, imprimis quidem atas immatura et studiorum defectus, tum gravis heu! Nimium ac deplorandus animi langour, denique ipsa prudentia recta dictamina: timor videlicet, in re gravissimi momenti, ut est status [...]eliqua totius vita, quidquam prapropera festinatione definiendi; necnon spes bona fore ut et facilius acceptarebur hac meî oblatio, et firmior egomet ipse in proposito persisterem, si hurgus constantia quasi pignora exhibere possem non modo validas rationes qua me ad tale ministerium desiderandum et ex posciendum pracique movent, sed etiam aliquem usum atque exercitationem in virtutibus illi vita generi maxime necessariis. Nunc vero hujusmodi cogitationem ultra tenere vinctam et imis recessibus cordis absconditam omnino non poteram; sed potius id nefas mihi videbatur esse et summa ingratitudinis erga divinam Bonitatem, maximique periculi animae meae.

quam electionem, iisdem autumnalibus vacationibus reipsa factam, tum die festo Immaculata Conceptoinis B.V. renovatam et confirmat, deinde sub finem Junuarii prudentissimo Rectori nostro R.P. Solli communicatam, eodem approbante et suadente, P.V. simpliciter ut sequitur exponere nunc incipio.

Quoad secundum tempus electionis, non est quod jam dictis de illa constanti et diuturna inclinatione quidquam adjiciam, nisi forte quod ea me semper ad vera solidaque perfectionis studium incitaverit, nedum a praesentis status obbligationibus falso pietatis pratextu averteret, et quod praterea quotquot unquam menti [...] rationes in illam partem [...], novum semper in ea gaudii sensum pepererint.

In Europa remanetem me probabiliter multo tempore applicarent superiores ad docendum Phisicam aliasque naturales disciplinas, quod tamen anima mea nocivum, aut saltem periculosum durumque fore videtur. Nocivum, inquam siquidem illa scientia materialibus crassisque speciebus fantasiam meam nimis facilem atte [...], ac mentem, dum in iis versor, totam occupant et orationis tempore frustra reclutantem avocant a rebus supernis devote pro debito ac desiderio pertractandis: periculosum non jam solum ex modo dicta ratione dissipaionis et effusionis ad exteriora, verum etiam ratione superbia et ambitionis qua honesta specie larvata, conciliandi videlicet Societati nostra existimatione et doctrina laudem animum abrepentes facile subintrarent: durum insuper, [...] ita me magnam vita partem impendere oportet in rebus per se profanis ac nonnisi ex fine proposito et mediate ad referendis, quan mihi jam sapius nauseam provocarunt, quaque pretiosum, cum mediocri sane proventu, mihi absumpsisse daleo. Dum in missionibus illis, animam ut plurimum occupatam in rebus derecte ad divinum cultum ac proximi salute spectantibus, et quidem sine vano strepitu et adulationis periculo, jure sperare possum in humilitate et fervor spiritus et unione cum Deo perseveranturam atque ita sicut adipe et pinquedine sanctitalis replendam. Insuper tametsi divina clementia beneficio non obscure tandem perspexerim omnium hujus saeculi deliciarm vanitatem et brevitatem, magna quoque detrimenta quibus animam religiosi viri afficunt et majora pericula quibus eamdem minitatur: valorem ex oppositum et magnitudinem bonorum spiritualium qua in continua et perfecta totius mortificatione includuntur, iisque ut pote omnis vera sanctionia principiis, vitam meam calesti adjutus auxilio aliquatenus conformare caperim: nihilominus propria nimis edoctus experientia quam facile sit mea fragilitati, bonis hujusmodi corporalibus, ubi praesentia cernuntur, trahi paulatim et corumpi; hinc magno succendor desiderio procul fugiendi ab illis commoditatibus circa victum, vestitum, habitationem et caetera id genus, qua non desunt nec daesse possunt in nostris Europa quantumvis pauperibus collegiis: Imo eorum contraria, famem nempe et sitim, frigus et astum, itinerum lassitudinem, labores denique, privationem et incommoda eujoris generis, ubi et frequentiora, et duriora ut plurimum occurrunt, ab Christi Domini mei amorem et animarum salutem quas ipse redemit, ultro quarere, iisque toto impetu silientis animi obviam ire peropto: idque propositum ad initio fere conversionis, internus ille magister qui aeroum corsa iluminat mihi dignatus est inspirare, clarioribus in dies illustrationibus edocens quanti faciant illa asperitates ad hujus vita contemplum, aeterna desiderium, Christi nostri exemplaris imitationem, peccatorum expiationem, gratia consecutionem, mei erga Deum, Deique [...] erga me amoris incrementum atque testimonium.

Ad hac tanto licet honore, tamque beata sorte indignissimum me omni parte agnoscere et fateri debeam, patiendi videlicet pro Christo carceres, verbera, tormenta, ignes, totumque sanguinem illius amore spargendi qui suum mei causa tutum effudit; quoniam tamen hoc sincerum desiderium [...] divina placuit bonitati, in anima mea imprimere et conservare, et aliunde vix aliam idem explendi viam reperio; hinc novus mihi et inter preacipuos habendus stimulus accedit, eas postulandi missiones in quibus potissimum sperare licet tanti boni consecutionem.

Jure hic me interrogabit Paternitatis Vostrae num tam firmi sint praedicti sensus, tamque probata virtus, ut inter plurima ethniconum scandala fidem pariter et bones mores acriter oppugnantia, mihi met ipsi ferme relictus, iisque destitulus auxiliis, vita scilicet communis, exemplo sociorum, superiorum vigilantia, et quibus in Europa etiam infirmorum sustentatur debilitas, perseverantiam mihi prudenter valeam promittere. Sane si ad propria vires solummodo respiciam, ponamque ante conspectum tam sape expertam infirmitatem, pedem statim refero perterritus; at vero simul considerans antiquam illam inclinationem et alia quasi manifesta signa divina voluntatis et vocationis, ejusdem midericordia plurimum confido non mihi nehatur[...] illum specialis qua indigeo gratia subsidium, quod et aliis tam multis clementer suppeditavit. Praetere mihi plane conscius sum illas veritates quibus potissimus inni[...] spiritualis vita et perfectionis aedificium, longe aliter esse animo infixas ae ante praeteritos lapsus, et simul mea multi minus facile moveri externis de quibus modo loquebat circumstantiam, quam interno lumine quod per meditationem et orationem solet impetrari, orandi autem et meditandi copia, nullibi eo adjurante, mihi deesse poterit.

Venio nunc ad motiva ex parte salutis animarum,, et (ne forte suspicetur Vostra Paternitatis aliqua me circa hoc punctus opinione falsa laborare) statim fateor non carere Europam ministeriir quibus homines apostolici, toto laboriosissima vita curriculo, cum ingenti fructu exerceantur, sive concionatores populum ad bonam frugem hortentur, sive confessarii paenitentibus aures prabeant, sive magistri juventatem moribus simula ac bonis litteris informet, sive quomodocumque proximum, sacerdote praesentim et religiosos homines ac maxime nostros, exercitiis spiritualibus, consilis, saltem bono exemplo ad pietatem et perfectionis studium promoveant.

illic vero parvuli ad imaginem divinam creati, non delicias petunt sed panem vita necessarium, et quia non est qui frangat eis, midere percunt ac aeterna in tarlara turmatim quolidie praecipite suunt.

Magnam ad omne genus ciborum, locorum et indifferentiam cum optima valetudine consunctam, cuyus ope itinera pedestria et diversas imo extremas caeli temperies pari facilitate tolerare jam sum assuet.

Aliquam deinde ad linguas addiscendas aplitudinem (et jam praeter gallicam in qua natus sum et italicam qua nunc utor, aliquid etiam ex anglica didici).

Zelum animarum ita in me auctum sentio, et sine exageratione dicere possim, in ea me dispositione animi aliquo ex tempo versari et perpetuo manere, et ad salutatem unius animae obtinenadam libentissime disrumpi velim ac in frustrae comminui, ut que solitus orationum et actionum omnium scopus et intentio, conversio sit ac salus peccatorum, haereticorum et infidelium cujuscumque generis, nulla gente, nullo orbis angulo praetermisso; necnon justorum sanctification et perseverantia, eorum praesentim qui ut omens ecclesiastici sive saeculares sive regulares et specialiter homines nostrae societatis, utiliorem proximis operan[...] possunt.

Auctam quoque notabiliter in me fiduciam erga Deum et paternam ejus providentiam circa res omne temporales [...] ac spirituales.

Experientia saepius iterata comperi, mihii per vias pubblias incedenti faciliorem esse oratione minusque distractionibus turbatam, quam in ipso cubiculi silentio esse solet.

imo aliquis eorum doubus [...] mensibus, ecpresse mihi et serio decibat videri me natum ad sinensem missiones.

nunc vero quim jam proxima abducens. Quoe ratio utique non parum me commovit, nec minorem partem habuit ut me ab incaepto efficaciter prosequendo per plures menses remoraretur. Verum neque desunt objectis responsiones, quaeque excusent ab appellatione ingrati. Et imprimis idem fere, si recte tamen, quari possent et alia provincia de his omnibus qui missiones expostulant. Sed sujectos habent exuberantes. Esto: num ideo sum ego hic necessarias nemo necessarius i hoc mundo, et si quis, non ego certa. Quid si nomen alii provincia dedissem? Quid si hac ipsa die vel [...] moriar? Nome Deus Dominus est? Praetera si me Deus ad tale ministerium elegerit, providebit utique in locum et officium mihi destinatium, et prout facere solet pro me inutili servo, decem valentes operarios supplebit.

Num me aliut heac provincia ad aliul finem quam gloriae Dei et animarum salutis meliori modo procuranda? Quid refert igitur utrum hic sint an illic animae illa? Tandem orationibus crebris et bonae vita exemplo, praesens et absens, quantum possibile erit, illud gratitudinis debitum solvere conabor. At, instabunt, ad quid ergo inservierint studia illa physicarum disciplinarum tamdiu producta, et quare saltem tunc quim iis me destinari cernebam, intimas cogitationes non aperui.

tunc enim male me coram Deo gerebam; ideoque haud eagre intelligi potest, eo tempore, non ita firmum haesisse animo propositum missiones aliquando adeundi, et insuper vanam curiositatem videndi Paarisios ac hujusmodi per se delectabiles scientias sectandi juvenilem animum hallucinasse, atque in causa fuisse cur nihil de praeteritis gratiae motionibus patefacerem.

Sed ex malo bonum non raro Deus pro sua clementia facit oriri. Et revera hinc jam factum est ut chemia et historia naturalis studia his in locis apud nostros parum hucusque exculta, et hodiernae tamen aetate, satis ni fallor, cognitu necessaria, suum quoque honorem suumque tempus haberent hinc etiam fiet, si votis meis annuere judicaverit P.V. ut post alia longe praestantiora missionum munera, illud quoque pro opportunitate temporum et locorum exercere quandoque valeam, quod cum tanta Religionis et societatis nostrae laude praestiterunt tot veteres nostri missionari et quidam etiam ex recentioribus; ut scilicet exinde scribens ad plenoirem missionis notitiam, et Europeae totius aedificationem, uberes agri dominici fructibus, flores etiam scientiarum aliquos passim interserere; quando quidem hoc juvat cum ad comparandam missionibus saecularium personarum existimationem, auxilium, protectionem, tum ut relationes illas multo plures homines et doctores libenter legant, et sic in fide catholica vel inviti confirmentur.

alterum est quod ad similia desideria in quibusdam aliis suscitanda atque promovenda, poterit fortasse hoc exemplum aliquatenus conferre.

Alterum, quod sperare licet inde futurum ut plures in hac eadem provincia, ac praesertim in Sabaudia societatem ineant; quum experientia constet permultos, missionum intuitu ad Societatem primo animum convertere, postea si oporteat, suavi fraeno perfectionis indifferentiae retinendos. Imo jam aliquot Sabaudi juvenes, tum profecto ad majorem mundi et cognatorum abnegationem, tum quoque, ni fallor, ab spem facilius impetrandi missiones, postposita patria, e nostris convictibus ad novitiatus provinciarum Gallia convolarunt.

Da finire

Transcription- back

Images

Citation

“Ducis, Giovanni Maria , Turin, April 13, 1844,” ARSI, AIT 1, 577, Digital Indipetae Database, accessed November 22, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2082. Transcribed by MR.