Poli, Giuseppe (1819-1871), Provincia Veneta, February 1, 1852
Sender
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Models/Saints/Missionaries
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Archive
Folder
Number
Transcription
~Provincia Veneta - Pater Josephus Poli
Petit missiones~
Admodum Reverende in Cristo Pater
Pax Christi
Cum Reverendus Pater Studer in hanc domum nuper digressus sit singulos visendi solandique causa, mea omnia ut patri amantissimo aperui, inter haec Missionum exterarum desiderium, quod a pluribus annis foveo. Scribas, ait, Provinciali tuo, eique totum animum tuum communices, datis literis; simulque ad Admodum Reverendo Patri Nostro scribas, brevi qua sit divina voluntas ex Ipso cognosces. Probavit id etiam Reverendus Pater Rector, commendans quoad loca et munia omnimodam indifferentiam. Ut verum fatear, mihi videor hac in Schola, et tali Magistro esse omnino indifferens, atque ad omnia paratissimus; Missionum tamen desiderium, me excitat et solatur in Domino quam maxime. Movet me prasertim a dispersionis tempore, cognita magis mundi vanitate et stultitia, et Societatis materno amore, tot inter discrimina mihi magis perspecto. Praeterea Nostrorum excitatus literis quas frequentius Lavallii audiebam legebamque, Sinenses maxime. Nunc tandem peracto integro Exercitiorum mense, pluribus ad id Deo oblatis Sacrificiis, meas esse partes duxi me Sanctae Obedientiae ad exteras Missiones offerre. Etsi vero in Veneta Provincia non desint Missiones et laboriosae, gallicas tamen praeopto, quae a pluribus annis fundatae non carent iis adjumentis, quae in Europa habemus, et mihi existimo necessaria, ad spiritualem hominem interdum reficiendum. Inter has Sinensem seligerem, tum quia operariis indigeta prae aliis, tum quia Nostrorum maxime opera, pro terrae excolendae difficultate fructus colliguntur uberrimi, tum quia, ut audio, [Italis] opportune magis videntur. Quod si hac Missio mihi non contingat, alias quaslibet Asia aut America libenti animo susciperem. Fateor me Paternitas Vestra infimum filium, tanti muneris indignissimum, sed sola cogitatione recreari, et ad virtutes apostolico homine dignas excitari. Precibus et Sacrificijs rem totam Domino commendabo, audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hac, probantibus Superioribus meis, scripsi ut divinae inspirationi obsecundarem. Videat Paternitas Vestra qua sit divina voluntas, hanc per Reverendum Patrem Studer cognoscam, hanc hilari promptoque animo exequar,
Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae
Indignissimus et Addictissimus in Christo Filius
Josephus Poli Societatis Jesu
E Domo Probationis D. N. Latiensis Calendis Februarii 1852.
Transcription- back
D. N. Latiensis. Kalendae Februarii 1852. - Pater Poli. // petit missiones, praesertim Sinensem
[...]