Quartarone, Giuseppe (1813-1904), Naples, February 8, 1834

Year

Month

Day

8

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

145

Download PDF

145.jpg
145v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--145.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverende in Christo Pater

Audeo Paternitatem Vestram pronus accedere, atque sub Patrocinio Sancto Pater Francisci Xaverii, literas humiliter porrigere, pro exsteris Missionibus rogatorus. Jampridem id lubenter praestitissem, nisi me detinuisset propriae infirmitatis exprobatio; sed nuper acceptae ex Paternitatis Vestrae benevolentia literae moras omnes indebitas destruxerunt. Nam cum certo suirem animos multorum Nostrorum illarum desideriis exardescere, et votorum undecumque frequentiam apud Paternitatem Vestram fieri; adhuc deesse officiis meis non sustuli, eo magis, quod Voto ad hoc me perdin obligaverim, jamque me conscientia de scribenda existimavi. Exterarum Missiunum desideria antequam pene cognoverim habuisse scio, iisque comprobandis mirum in modum praestitit Pater Pauli Riccadonna instituito, et familiaritas perjucunda. In Societatem ex praecipua Paternitatis Vestrae Neapolim accedentis Charitate recepto, ea magis, magisque in dies augebantur, ut in ipso adhuc, dixerim, […] limine Votum emiserim Missiones exteras expetendi. Difficile mihi dictu est quantum annis volventibus simul ea stabilita succreverint, praecipue occasionibus cogitationum […] motor affectuum, hic stimulus virtutis maximus, ad Barbaros proficisci, loca invia adire, […], vinula, cruciatus, mortem oppetere. De me aliter consicere nescio; his ni vacavero […], nullis occupavi, nullibi mori praesentio. Philosophiae studia ultimus hic annus concludet: sat etiam divino munere, bona valetudinem gaudeo, et ad labores quamvis innumeros perferendos large disposita. Verum si quid Paternitatis Vestrae, quod magis necessarium est, de virtutis peno perquirat, ingenue fateri debeo, aliquid non invenio quod dolorem, et confusionem non paviat. Attamen valde mihi benigna est Dei ineffabilis Pietas, ut ad meliora consurgere pro mea infirmitate non desperem. Quae cum ita sint, ignoscat velim Paternitatis Vestrae audaciae non dicam meae, sed cupidi animi confidentiae, qua instructus Eamde per viscera Misericordiae Christi rogare, obtestatique non hareo, ut ea qua pollet benevolentiae magnitudine, precibus his tandem meis dociles aures praebere non dedignetur. Ego interim remotioribus Gentibus non minus, quam mihi, meisque debitor ejus omnis quos sum, et habere possum, jamnunc patriae, parentibus, propinquis perpetuum exilium antepono tutum me Paternitatis Vestrae consiliis submittens, ad omnia aeque paratus. Optimo etiam hujus nostrae Provinciae Reverende Pater Praeposito nomen meum tradidi juxsta mentem Paternitatis Vestrae, atque de ejusdem consensu praesentes literas conscripsi.

Dominum denique etiam, atque etiam obtestans, ut suum Paternitati Vestrae favorem continuet, Eamque totius Societatis emolumentis salvam, atque incolumem conservet, flexis humi genibus Sancto Manum deosculor, et Paternam benedictionem peto

Paternitatis Vestrae admodum Reverendae

Admodum Reverendo in Christo Pater Nostro

Pater Joanni Roothaan Praeposito Generali

Societatis Jesu

Infimus in Christo servus, et filius indegnissimus

Joseph Quartarone Societatis Jesu Scholasticus

Romae

Neapoli 6. Idus februarii 1834.

Transcription- back

Napoli 6. Febbraio 1834. // Fratello Quartarone // Coadiutore Temporale

Al Molto Reverendo Padre Nostro in Cristo // Il Padre Giovanni Roothaan // Preposito Generale della Compagnia di Gesù // Roma

Images

Citation

“Quartarone, Giuseppe (1813-1904), Naples, February 8, 1834,” ARSI, AIT 1, 145, Digital Indipetae Database, accessed November 21, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2514. Transcribed by MR.