Bonaventura, Luigi, Palermo, January 13, 1834
Sender
Grade S.J.
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Admodum Reverendo in Christo Patri Nostro
Joanni Roothaan Praeposito Generali Societatis Jesu
Bonaventura Aloisio Societatis ejusdem
S.P.D.
Quibus gaudij in Domino exultare, quave Letitia meus efferri spiritus coeperit, ubi, quae in optatissimis literis tuis ad hujus provinciae Patres Fratesque datis continebatur, audiri; corde quidem sentio, verbis autem exponere me posse diffido. Id unum dicam, eo mihi illa omnia jucundiora fuisse, quo jam inde a longioribus exoptata temporibus. Ejusmodi namque missionum desideria praecipue ad nomen meum carissime huic nostrae Societati dandum me compulerunt, cum primum enim et ab accepi, et ipse legi, permultos e Societate gravissimos ubique terrarium perpessos esse labores, et sanguinem etiam fudisse, ut apud barbarous gentes avengelicam afferent lucem, populusque, sicut oves sine pastore, juvarent; idem mihi stadium decurrendum mecum ipse constituri. Exinde autem ad id me vehementi desiderio dies noctesque extimulari, ad id impelli sentiebam. Societatem ingressus, regions jam albos ad messem animo contemplari; dolere quod, ubi messis multa sit, operarii ad sint pauci; messisque Dominum, ut suam in messem operarios mitteret, meaque benignus uti opera vellet, […], obtestarique non […]. Nunc autem te, Reverende Pater Noster, qui Dei apud me vices geris, id ipsum vehementer etiam atque etiam rogo; votique fieri compos valde cupio studivi enim vocem dicentis: quem mittam? Et dixi: ecce ego, mitte me. Deum optimum maximum oro, ut te ad commune Societatis universae bonum quam diutissime incolumen servet, meaque vota ad majorem sui nominis gloriam, et quamprimum explore dignetur.
Datum Panormi idibus jan. 1834.