Garavini, Tommaso (1804-1858), Benevento, December 28, 1833

Grade S.J.

Year

Month

Day

28

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

124

Download PDF

124.jpg
124v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--124.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverendo in Christo Pater Noster.

Non recens quidem, sed semper mihi cordi magnopere exterae missiones fuere, ex nostrorum heroum res gestea, labores, praemia desiderium fovendo magis magisque in dies augebant. At manebat hoc animo intimo meo repositum, quod tenuitatem tum tituis, cum doctrinae et valetudinis, quae maxima esse debet in apostolicis viris, satis perspectam habebam; […] aeterum, nisi Paternitatis Vestrae literae super mensam hesternae caene perfectae illud occulte conceptum acuissent, et animum erigentes ad humiliter patefaciendum impulissent. Nuncium e caelo accepisse mihi videbar, quod ad Fratrum meorum, illorumque praesertim, quorum consuetudine sul plures annos usus, vestigia alacriter insectanda urgebat. Internam tunc […] vocem audiebam, quae spem ingeminas timores fere omnem obtrudebat; Confide, fili; magnus est Dominus, et magnitudinis ejus non est finis: Si ex te nihil, omnia tamen poteris in eo qui te confortat: […] quod qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assumet pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient? Utique, admodum reverende Pater, licet non effecta aetate, infirma tamen est valetudo, scientia exigua, et quod peius, virtutum defectus enormis. Agnosco, profiter, atque huius valde me pudet. At non erit impossibile apud Deum omne verbum; imo assolet Deus, qui potens est de lapidibus istis suscitare filios, eligere stulta mundi ut confundat sapientes, et infirma, et ignobilia et contemptibilia mundi ut confundat fortia. Apostolorum maximus fuit certe Paulus; at gratia Dei fuisse id quod erat, iure ipse testabatur; et gratia et sapientia caelesti cum indigeam, postulabo a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat.

Stimulis his incitatus ad Paternitate Vestrae scribere cogitabam, sed ut quamcitius id conficerem statui aescio quo abreptus aeste, utinam ex illius Spiritus igne superno, qui nescit tarda molimina. Qua propter, re, ut necessum erat, prius cum animae meae moderatore peracta, statim operi manum admovi; ne (quod Deus avertat) diutius fortasse divinae inspirationi resisterem, Patrique peramanter vocanti abnuerem. Me enim poenitent imbecillitate mea exterritum Paternitate Vestrae preces ob id, ut mente volrebam, non exhibuisse, cum Ipsa Neapolim reniens nobiscum benigne morata.

Huic etiam accedit quod cibo parco contenta natura, si minus aliarum Asiae, Afsicaeque regionem inclementis aeris incommodi perferendis par foret; Americae saltem (sic existimo) non nimis diverso ab hoc nostro italico climati melius assuescere, ac spiritus assidua cura, et oratione, miroque nostrorum exemplo in virtutem soliditate obfirmari, necque ullo pacto succumbere valeret.

Rem a Paternitate Vestrae enixius axpostulare non audeo, tantum nunc divinae abtemperasse Bonitati contentus, et cordis ferridum declarasse votum, quod ratum ipse, qui tribuit, volit Deus, qui vel desiderium pauperis exaudit, bomaque voluntatem non despiciens etiam praemio efficere dignatur. Alliud quippe prae oculis non habeo (fidem facio certam), nisi gloriam Dei maiore, qui testis est mihi, quia non mentior: immo sicut rectissimus est finis; utinam et virtus solida, et ampla doctrina, et firma esset sanitas! Attamen et omnes mihi […], qui me noverant, ne Societati Jesu nomen darem, prohibente, quam incusabant, corporis mei constitutione; et ipsi nostri de Beneventana commoratione mea haud leviter debitatem: sum autem, Dei favente gratia, octavo fere solido anno in Societate, et Beneventi secundo, virus, satisque ad huc sanus.

Hisce Paternitate Vestrae sincerissime proposits, me totum, meacque omnia, quantolacumque sint, iterum iterumque dispositioni Suae committo, et voluntatem Dei per Ipsam significandam expectans officiis, quo ad fieri poterit, […] fungi studebo meis; quibus gaudeo, ita caelesti arridente fortuna, et maiorem religionis scientiam adiscipi, et in apostolicis ministeriis saltem praeludere mihi dari quotidie. Me Paternitate Vestrae orationibus ac SS.SS. commendatum opto […], atque genna provolutus manum demissime deosculur.

Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae.

Infimus in Christo Servus

Thomas Garavini Societatis Iesu

Beneventi V. Kale. Juanuarias 1833.

Transcription- back

Benevento 28. Dicembre 1833. // Padre Gavarini

Images

Citation

“Garavini, Tommaso (1804-1858), Benevento, December 28, 1833,” ARSI, AIT 1, 124, Digital Indipetae Database, accessed January 29, 2025, https://indipetae.bc.edu/items/show/2493. Transcribed by MR.