Maroni, Nicola Maria (1813-1886), Rome, October 26, 1841
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
~Provincia Romana – Roma, 26 ottobre 1841.
Fratello Scolastico Nicolò Maroni~
Admodum Reverende Pater
Pax Christi
Adveniente etiam hoc anno festo Beati Alphonsi, cujus tutelae et patrocinio confisus, duobus abhinc annis, votum petendi quotannis Missiones ad exteras nationes etiam infidelium emisi, ne repetam ea, quae superioribus annis tibi, Admodum Reverende Pater, scripsi, dicam tantum me eodem teneri desiderio, et ad tuum nutum, si haec est voluntas Dei, et si in ejus majorem gloriam, salutemque animarum cedit, me quovis gentium peregre proficisci paratum exhibeo
Quare te, Admodum Reverende Pater, per Sancta Jesu, et Mariae Corda oro, obtestorque, ut meo desiderio suffragari velis, et ne me tanta spe, tantoque beneficio fraudari permittas
Omnia in te grati animi mei, amoris, et observantiae officia testificor, atque paternam tuam benedictionem mihi tuas manus humillime deosculanti precor largiaris.
Paternitatis tuae
Observantissimus Obedientissimus in Christo Filius
Nicolaus Maria Maroni Scholasticus Societatis Jesu
Ex Collegio Romano 7 Calendas novembris 1841
Transcription- back
Collegio Romano – 9 Kalendas Novembris 1841. – Frater Maroni. // petit exteras missiones.
Al Molto Reverendo in Cristo Padre // Il Padre Giovanni Roothaan // Preposito Generale della Compagnia di Gesù // Casa Professa