Pollaci, Gennaro Maria (1823-1911), Palermo, November 25, 1840
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Archive
Folder
Number
Transcription
Panormi die 25 novembris 1840.
Admodum reverende in Christo Pater.
Pax Christi.
Nulla ratio, aut quęlibet mihi Reverend[i] Pat[ris] utilitas accessura, me ad hanc epistolam mittendam sollicitat. Haud enim ignoro, Deum, quos de nihilo sine adjumento hausit, et et rebus sęculi elabentibus, immerentes licet, sevocavit; posse ad propriam uniuscujusque vocationem sua ope prorsus ac voluntate adducere ac recte locare. Attamen quî fieri potest ut nos qui proprius Iesu Christi vestigia sequimur, hanc adipiscamur, si minime nostram cum Deo operam conferimus? spem quidem inanem pascimus. Nec vero nequid adjumenti utilitatisque esse mihi existimo, pręterquam quod mentem, et quidquid in animo est, tibi perspicuum facere; obque tuam in me voluntatem, in exteros omnes Christi evangelio abalienatos omnibus erroris, inscitię, vitiorumque tenebris absumptos commiserationem, confidere me esse aliquandiu desertas regiones, feros populos visurum. Per te liceat errantes mortalium greges ab infelicibus vepretis ac saltibus ad lęta Domini pascua, caulasque traducam; utpote qui, eheu infelix! ut multos ab illis averterem nimiam aliquando dedi operam. Verum eo magis lętor quod illa ingenii vi, ac corporis robore omnino [c]areo: quandoquidem non mihi gloria referenda erit, Deo potius, qui ad hoc tam magnum opus tam nobile ministerium roborans ac firmans, efficit ut uberem fructum vocati adipiscantur.
Id unum est quod maxime me angit ac premit; ut indignus ob vitę meę rationem existim[o]r qui tali beneficio [officiar]. Nec quidem est desperandum: namque multa ac permagna peragere confido: cum Deo faventi me docili gratoque animo exibeam. Veniat igitur veniat quę[s]o illa dies, qua tuis genibus provolutus et tuo [ore] Americę totius salutem sub meo jure accipiam; litusque lustrans labores omnes ac estus [exan..em], qua tantorum Patrum vestigia lustrans vitam cum sanguine inter barbaras gentes effundam. Oh si paternitatem tuam meę quales=
//
cumque preces flectant!a Sed te, o mi Pater, ut tua pietate, precibus meis annuas non equidem sum deprecaturus; nec postulaturus, ut si qui pro me orant, […] nobis hoc concedas. Sed si ipse Deus, vel in sacrificiis vel in orationibus ut me seligas inter multos tibi notum fecerit, tum denique obsecrabor obtestaborque, si multam temporis duxi amore ac dolore pene confectus per tuam fidem ac benevolentiam ut aliquando a lacrymis, a singultibus, ab afflictationibus, a [no..bus] precibus ductis temperer. Tuis interim Sanctis Sacrificiis et orationibus commendatum me [pręcor] velis.
Paternitatis tuę
admodum reverendi patris nostri Ioannes Roothaan
Societatis Iesu Prepositi Generalis
Romę|
Infimus in Christo Servus
Ianuarius Pollaci.
Transcription- back
Panormi. 25 Novembris 1840 Pater Januarius Polacci // petit missiones
Al molto reverendo in Cristo Padre nostro // Il reverendo padre Giovanni Roothaan della Compagnia di Gesù // Preposito Generale // Roma