Zerbinatti, Luigi Maria, Naples, April 20, 1836

Grade S.J.

Year

Month

Day

20

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

173

Download PDF

173.jpg
173v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--173.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverende in Christo Pater

[Sera] equidem postulata facio, ea tamen nec fluctuanti animo et satis obfirmato. Nam pridem etiam videbam magnum divinae gloriae opus esse cooper[ari] Deo in salute animarum, in iis praesertim [re…ibus], in quibus praecipua ratio perditionis hominum paucitas est sacrorum ministrorum. Verum me tum alia multa ab hoc manere petendo deterrebant, tum illud in primis [quod] jamdiu apud me statueram nullum munus in societate esse postulandum, quantumvis utile, aut viribus ingeniore opportunum videretur, nullum porro esse detrectandum, quantumvis difficile, aut molestum esset. Cum vero primum missionibus apud gentes aperta via est, tum ego aegi vehementer [casui]: videbam enim periculum fore ne divinae voluntati non obsecundarem, si aut nullo modo, aut frigidius Paternitati Vestrae mea desideria exponerem; vel si nimis postulando insisterem, ne id eidem divinae voluntati adversaretur.

Sed me illud demum [impulit] ut scriberem, degne hac re Paternitati Vestrae rogarem, quod videbam in animum sibi induxisse huiusmodi operariorum in eo tantum numero delectum habere, qui hac super re sua desideria exponerent.

Parum equidem me aut veterum sociorum consuetudo et amor, aut in collegiis ordin[atior] et commodior futura vita, aut studii litterarum cura ab hac profectione absterrent: quin etiam nec laborum gravitas, nec gentium barbaries movet; illud unum pendere animi jubet, quod vereor ne in eo opere, in quo non a laboribus, ab industria a gravis alia humana ope, sed a Deo [O. M. a Beata Virgine] Sanctorumque patrocinio omnis fructus est expectandus, mea in divino servitio frigiditas, ac negligentia magnum sit […cem] allatura. Surgens tamen in animo spes est fore ut si Paternitati Vestrae haec mea desideria probaverim, non mediocri Deus virtute meam infirmitatem sit recreaturus, ita ut non solum non [obsum] ego divinae gloriae propagandae, verum etiam non inutile efficiar divinae bonitati et omnipotentiae instrumentum. Restat interea ut a Deo mihi Paternitatis Vestrae voluntatem, quae magnum voluntatis divinae mihi indicium est; iteratis precibus exorem, utque una Paternitas Vestra, pro sua charitate ac paterno amore hoc meum negotium, meque ipsum in suis SanctisSacrificiis et Orationibus Deo commendet.

Addictissimus et Obsequentissimus in Christo Servus et Sudditus

Aloisius Maria Zerbinatti Scholasticus Societatis Iesu

Neapoli XII. Kalendas Majas MDCCCXXXVI.

Transcription- back

Neapoli XII Kalendas Maias 1836. – Frater Zerbinatti // petit missiones.

Al Molto Reverendo in Cristo Padre // Il Padre Giovanni Roothaan Preposito // Generale della Compagnia di Gesù // Roma

Images

Citation

“Zerbinatti, Luigi Maria, Naples, April 20, 1836,” ARSI, AIT 1, 173, Digital Indipetae Database, accessed November 21, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2216. Transcribed by EF.