Nalbone, Giuseppe (1818-1893), Palermo, October 14, 1835

Grade S.J.

Year

Month

Day

14

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

167

Download PDF

167.jpg
167v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--167.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverende in Christo Pater Noster

Quamquam [serius], ac fortasse par est, ad te scribam, tamen reprehendi non debeo, atque nec mea quidem sententia, nec [Paternitas Vestra admodum Reverenda], si causas audire, et excipere commode dignetur.

Statim ac ad meas aures illa Paternitatis Vestrae pervenit epistola, qua Societatis homines tam mirifice, monebantur de infidelium necessitatibus eorumque desiderio Catholicae Religionis, jam tum non nova, at certe studiosior mihi incumbit voluntas, ut huic muneri dicarer. Nam fateor, antequam Societatis vestem inducerem, his votis non caruisse; quocirca ut mea exquerer desideria, etsi multa mala, quae mihi erant subeunda, ante oculos haberem (pluraque audaces homines enumerabant, ut meam verterent sententiam, quas omnes formidines, Dei quidem gratia, Deiparaeque Virginis auxilio, precibusque vici, atque superavi) in Sanctam Iesu Societatem, admitti concupivi, ac tandem voti compos quarto ab hinc anno factus sum. Iam verbis explicare non possum, quanta cupiditate flagro; quantamque fastorum, et Patrum memoriae Indiae augent, qui propter hominum salutem sunt ausi laborare, licet nudi a propinquis, nulla cognatione muniti, inter nationis pravae conceptum odium, et insectationes, inter tam multas passiones omnisque generis pericula; atque haec omnia, quod caput est, patienter, atque unanimiter gaudentes heroes nostri susceperunt, imo quaesi […]unt. Te obtestari atque obsecrare, me etiam participem talium laborum ut velis, non audeo tamen modo; eo quod aetas mea non apta ad agendum est, studiorum cursis infectus, et Religionis non multum temporis votis alligatus; haec tantum obstant, et ostiterunt quominus ante hunc diem certiorem [Paternitati Vestrae] facerem de meo proposito. Haec, inquam vetarunt; non dolores, non vincula, non fames; nam scio semper Deum propitium fore nobis; quocirca si consistunt adversus me castra non timebo mala, si Deus pro me, quis contra me? nec hominum odium terret, insidiaeque improborum timorem [injiciunt], non perpetuum parentum dissidium mea vota removet; itaque jube quando velis, paratus sum enim semper ad tua ca[…]nda jussa, ut oportet. Quod si modo non satis desideria valeant, precor, obtestorque, ut saltem aliquid spei pollicearis, atque semper ante oculos habeas, dum ego, illo juvante, cujus gloriam specto, curam impendam ad virtutes roborandas, fervorem augendum, studia conficienda, ac mentem, laborem, industrias, preces denique infidelium, saluti conferendas. Tu vero haud missum facies (quoniam intervallo locorum et temporum disjuncti sumus) me per epistolas de virtutum

//

profectu, exterisque rebus huic muneri necessariis, admonitum habere; quod quidem mihi quam maxime gratum erit. Si autem tot curae tuii officii valde re impediunt quominus ad me saepius scribas; saltem precor ut, quod mihi per epistolam debeas Reverendo Patri Provinciali Spedalieri committas, etenim nunc etiam temporis tamquam si esset mihi Pater presens veneror ac diligo. Tuis me semper oratibus commendo ut pro re equidem facio

Paternitatis Vestrae Admodum Reverendae

Infimus in Christo servus

Ioseph Nalbone

Admodum Reverendo Patri in Christo

Patri Nostro Ioanni Roothaan praeposito Generali Societatis Iesu

|Romam|

Panormi pridie Idus Octobris 1835.

Transcription- back

Panormi. Pridie idus octobris 1835. Pater Ioseph Nalbonne. // Petit missiones apud infideles.

(14 ottobre)

Al Molto Reverendo Padre in Cristo // Il Padre Nostro Giovanni Roothaan Proposito // Generale della Compagnia di Gesù // Roma

Images

Citation

“Nalbone, Giuseppe (1818-1893), Palermo, October 14, 1835,” ARSI, AIT 1, 167, Digital Indipetae Database, accessed November 25, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2210. Transcribed by EF.