Coppola, Francesco Paolo (1832-1922), Palermo, December 1, 1853
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Admodum Reverende in Christo Pater
Pax Christi
Sorte mihi optatissima nunc tandem temporis contingit, ut ad [hasce] per primam vicem litteras tibi exarandas accedam, quas, ut tecum ad instar filii uterer, tibique mea mens patefieret elucubrandas curavi. Deus ab ineunte Societatis tyrocinio adeo in animum obeundearum excursionum amorem ingessit, ut [...] provocarit impulsibus, et spiritum suavi identidem consolatione iis advigilandis illexerit. Te inerim non lateat, me Reverendo Patri Roothaan, cum ipse huc Provinciae nostrae invisendae adventaret scripturam de exteris missionibus pertractantem tradidisse, ad ipsum que perrexisse hoc de negotio loquturum. Re ipse expensa te de mea voluntate certiorem esse faciendum censui, eo quod mihi ea adminicula fore adhibenda visa sint, quae si meam ob segnitiem negligerem, mei spiritus vota frustrari fortasse possem. Coeterum illi rem credidi, qui, sicut me ad amorem exterarum excursionum lustrandarum vehementer instigavit, sic et ipse ut consequar efficiet. Quantum ego fortunarer, si tu meo assentiris desiderio, per tete suspicator; sed interim tibi me vereri candide profiteor, ne, quin meae voluntati conniveas, ejusmodi desideria obliteratu digna tibi videantur, quippe quae in nihilum redigenda sint. Ipse vero non dubito, quin haec a Deo promanent, propterea quod, dum missiones cogitatione volute, deque iis in relaxationibus eloquor, non solum oblectar, verum etiam solidarum virtutum studio obsecundando impellar, cui, Deo, et Deipara opitulantibus, spero magis in dies me fore vacaturum. Nihil aliud mihi restat denique, quam ut tibi osculet dexteram, et paternam benedictionem efflagitem
Obsequentissimus tui
Frater Franciscus Paulus Coppola Societatis Iesu
Primo Kalendas Decembres anni 1853.
Transcription- back
Panormi - primo decembris 1853 - Francescus Paulus Coppola, Scholasticus // Postulat Missiones quaslibet
Al Reverendo in Cristo Padre Nostro // Il Padre Pietro Bechx generale // della Compagnia di Gesù // Roma.