Dadeu, Giuseppe (1806-1883), Mélan, December 21, 1841
Sender
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Models/Saints/Missionaries
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Admodum Reverende Pater
Pax Christi
Multoties Vestra Paternitatis litteras mittendi fueram cupidus, ut desiderium sive ad Arabiam, sive ad Algeriam Vestra Paternitatis ostenderem; sed nescio quatimiditate adductus, nunquam feci. Nunc vero occasione utens mittendi Consultoris espistolam, Vestra Paternitatis certiorem facio me paratum esse, et libenter aditurum, sive ad Arabiam, sive ad Algeriam. Tam Matriti Lingua Lingua Arabica classem per duos annos eram frequentatus, fateor me nunc parum hujusque lingua recordari, cum nec libri, nec qui ipsam noscat reperire liceat; tamen si foret mihi adeundi spes, Cebelis tabulam quo mihi est, et aliquas [...] dies quas collegi dum Lingua Arabica operam dabam, recolerem.
Quando agebatur de Algerii missione Reverende Pater Morey tunc tempor[...] Lugduni commoranti litteras dedi, quibus id significavi, qui benigne mihi respondit talem missionem forte non futuram propter belli [...].
Interea aliqui è nostris Algerium petiere; qua de causa a Reverende Pater Maillard petivi ut mei esset memor, si aliqui denuo essent profecturi, et si liceret per Pater Morey me talem missionem desiderare. A Reverende Pater Maillard benignum accepi responsum, dixitque se mei non fore immemorem.
Nunc vero, admodum Reverende Pater, quia occasio se se fert, Vestra Paternitatis de meo desiderio facio certiorem.
Sum humillimus servus Paternitatis Vestra in Christo
IHS
Joseph Dadeu Societatis Iesu
Maleni 14 Januarti 1842.,
Fratello Massa - ottimo meccanico in tutto. -
Transcription- back
Melani. 14. Januari 1842. // Pater Dadeu // Admodum Reverende Pater Generali // Societatis Jesu // Roma