Borgianelli, Enrico (1805-1882), Naples, December 31, 1830
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
~Joanni Roothaan Soc. Jes. Praep. Gen. Henricus Borgianelli S.I.~
S.P.D.
Nullas ad huc ausus sum ad se litteras dare: primas nunc scribo, quibus munus plane arduum beneficii singularis loco flagitans, vehementer timeo, ne acquissimo judicio tuo audaciae merito insimuler. Non enim me latet, innumeros alios tum doctrinae conspicuos, cum etiam, quod maxima interest, omni virtutum sive humanarum, sive divinarum genere spectatissimos viros in ista militia, cui [...] consilio divino praefectus es, jamdiu nec sine multa probitatis commendatione merere, quorum studiis quaedam difficiliora aeque ac praeclariora munera committantur. [...] nihilominus quod coram, et apud judicem utique non auderem, per litteras, et apud Patrem significare non erubesco. Eo vel magis, quod ad id agendum non cujusdam levitatis stimulis, sed consilii persuasione, non vi ardoris praecipitis, sed jugis animi studii impellar recordatione diuturna. Quamobrem en oculis tuis tota desiderii mei ratio paucis praetenta. Aliquo abhinc tempora dei beneficio ad valetudinem plane firman restituto, quo amore ab inenunte aetate tunc etiam, cum nondum gremio Societatis exceptus ad hoc confugere cogitabam, mirum in modum alliciebar, idem divinitus injectus est; scilicet plane intellexi ea ratione me fuisse a mortis propre limine ad vitae dona revocatum, ut, quodcumque ejus spatium superesset, in barbarorum regionibus peragrandis excolendisque qua laboribus, qua doctrina, qua sanguine impederem. Itaque, si per tuas litteras intellexero hoc studium meum divino consilio adprobatum, ac me eorum adscitum numero, qui in eas regiones propediem profecturi sunt, quanta sim afficiendus laetitia, animique gaudio perfundendus facilium tibi erit, sapeintissime Pater, existimare, quam mihi scribere. Ultimam virtutum paupertas orntis causae non obsit! At ad quaeque difficilia potest ac solet suscipienda perficiendaque hominum infirmissimos divina Providentia adhibere. Haec cogitatio me maxime recreat. Plura scriberem: verum et haec, quae hactenus nimis fortasse multa. Oro denique obtestorque te, Pater peramantissime, ut precibus tuis caelestic munere me Gratiae ornatum magis magisque velis in dies atque auctum. Ego vero omni ope atque opera enitar, et nunquam amoris mei erga Te, Pater venerande, plurimi, atque unici stimulus erga Societatem Matrem obtundam. Vale.
Prid. Kal. Jan. an. 1829.
Ex Col. Neapol.
Transcription- back
Prid: Kal. Jan: 1830. Neapoli // Henricus Borgianelli // Il Padre Giovanni Roothaan Preposito Generale // della Compagnia di Gesù // Roma