Zuccherini, Andrea Saverio (1789-1872), Reggio Emilia, January 17, 1821
Grade S.J.
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
Admodum Reverende Pater Praeposite Generalis
Pax Christi
Cum divinae Providentiae, quae suaviter omnia disponit, Paternitaem Vestram suspintia, virtute, prudentiaque sua gubernare, universamque Societatem nostram moderari placuisset; primum V. Paternitati, ut dabes, gratulor, [...] presenti, ac summa dignitate; et cum gratulor, tum vero peculiari de re mea; quid in me sentiam, patefecere debeo: neque hoc fecissem, nisi filius abentiae debuissem. Reverendo Patri huius Collegii Rectori jam totum me patefeci; et ipse ac me hanc epistolam mitte esse putavit. Ignoscat ergo mihi, si tam excessa, tamque sublium postulare [...].
Sed ad propositum veniamus. Ardeo cupiditate incredibili apud axteras nationes impetrandi Missionesm, ut meis laboribus, vitaeque periculis, atque ipso sanguine unum saltem ex iis multitudine innumeralibus, immanitate barbaris, idolorum religione cultoribus sub suavissimam Jesu Christi potestatem redigere possem. Oh desiderati [...] illorum sortem, atque beatissimam, qui talia, ac tanta obtinere meruerunt!
Neque postremis hisce diebus cupiditatem hans in mentem venisse putet: haec enim cupiditas, quae quotidie ingravesit, a prima aetate me maxime delectavit.
Mea itaque in pueritia, nescio quo anno, mihi accidit, ut, die quodam cum sacra, solemnisque memoria in proximiori semplo celebraretur, laetitieque causa repetitae plurimaeque mortarium facta fuissent explosiones, his audis procubuerim, atque animo statium ad omnia pati accomodato, haec dictitabam: pro fide morior...pro fide morior. Cum haec dicerem spiritali magis gaudio, quam dolore preter modum illacriimabar. Haec [...], quamvis me audire poulebat, meam in maentem revocare majores mei studuerunt. Etsi parvi, aut nihil haec existimanda [...] putem, tamen obedientia, non ex me dico. Quod mihi autem certum exploratumque est, omnibus [...] vitae onnis han semper habuisse eupiditatem. Tum vero maxime, cum jam sacro insignitus charactere aliquot per annos vitam tum hac Urbe, tum in nostra Societate degens, sacrorum ministerios um labores degustatem, magis, atque magis ita hoc desiderium increverit, ut ab ipso nihil me possit abducere. At heac omnia, quae a me desiderantur, scio, multo magis meum studium, majoreque gravitatem, et laborem desiderant, et ego quid possim nescio, vel potius me nihil posse sentio. Etsi unus ex omnibus minima sim ad tantum munus axercendum accommodatus, tamen mihi concedatur, ut cum Divo Paulo dicem; "omnia possum in Eo, qui me confortat". Deus enim potest ex ignavo strnuum, et fortem ex timido me sua gratia fieri.
Sin vero a me Paternitas Vestra postulet ad quam Mundi plagam meum tranferam animum, ad Philippenses Insulas respondebo. Meas illinc dies vivere, labores sustinere, periculis occurrere, mortem oppetere, meumque sanguinem pro animarum salute, divinaque Gloria effendure, vehementissime cupio.
Deus faciat, ut quos mihi venit in mentem consequi possim. Quod si res, ac tempora locique prohiberent, [...] in Insulas illas modo proficiscerer, versari saltem in Italiae nostrae missionibus ad tempus me posse concedatur. Quoe eum ita sint etiam atuque etiam Paternitatem Vestram oro, obtestorque, ut, si, [...] haec volunctas, et [...], et divinae non opponatur, propositum assequatur. Quamobrem in hac sum sententia, nihil ut faciam, aut velim, nisi quod maxime Paternitas Vestra velle videatur. Omnibus enim in rebus me fore in sua potestate sibi confirmo.commendet itaque, peto, dulcissimo Cordi Jesu negotium hoc, in ejusdemque honorem tria sacrificia celebraturum, et unius cuiusque fructus, si Deus faciet, Vestra Paternitati fore, promitto. Amantissimae tandem Matris nostrae Maria Cor et mihi et ceteris inaenarrabili olim affectum dolore, santissimumque Patrem nostrum Ignatium, meumque Patromum Sancti Franciscum Saverium deprecetur, ut hi omnes apud amorem Nostrum Jesum orent, impetrent, atque a divino ejus Corde obtineat, quid per Paternitatem Vestram velle, quid peragere, quid ad Majorem igitur, ut de mea optime confirmata valetudine dicens Benedictionem Paterniati Vestrae summo obsequio, eaque postulem humilitate, qua esse dico
Paternitatis Vestrae
Indignissimus in Christo Filius
Andreas Saverius Luccherini Societatis Jesu
Regio: 15 Kalendas Februarias an: 1821: