Ryłło, Maksymilian (1802-1848), Palermo, 1820
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
~Provincia Romana- 182..
fratello Scolastico Maximiliano Rillo.~
Admodum Reverende in Christo
Pater!
Ex quo felices nuncios de beato abitu Patri Venturi tonicas inter missiones accepimus, desiderio desideravit cor meum ut tante gloriae particeps tandem aliquando evadere possem: cumque me (spiritualium praesentim Exercitiorum tempore) ad id muneris, Deo aspirante, validius impelli sentii, rem maturo examini imbjeci, multisque orationibus voluntate Divina explorata, nec non approbante Moderatore meo, et cum alia ex parte, neque vires, neque facilitas quasdam naturalis in linguis aliarum nationum addiscendis dessent; haud inoprtunum duxi, Paternitati Vestrae, cui soli datum est tantis desideriis facere satis, rem pro ut se habet manifestare.
Tuum ergo erit Admodum Reverende Pater, id quod in majus Dei obsequium cedat providere; meum vero, in tua, ut par est, Divinam dispositionem agnoscere. --
Tuus indignissimus licet in Christo Filius
Maximilianus Rillo Scholastico Beatae Societatis JESU.
Interea, spe voti compos, secundum intentionem Paternitatis Vestrae
Quinquies Sacram Sinaxim sumam. --
Septies Sacro adero. --
Toties Beata Vergine Corollas recitabo. --
Transcription- back
Fratello Rillo // Chiede le Missioni
Admodum Reverendo Patri Nostro // Aloysio Fortis // Praeposito Generali Societatis JESU