Fenech, Luigi (1823-1868), Rome, January 6, 1845
Sender
Year
Month
Day
From (City)
From (Institution)
To
Recipient
Anterior Desire
Destination(s)
Models/Saints/Missionaries
Other Names
Left for mission lands
Language of the Letter
Links
Notes
Archive
Folder
Number
Transcription
[Provincia Romana ---- Roma, 6 gennaio 1845.
Fratello Scolastico Luigi Fenech]
Admodum Reverende in Christo Pater Noster
Pax Christi
Annum in Societate vix exegeram, cum ingens tenere me desiderium coepit suscipiende olim Syriacae expeditionis; ex quo fiebat, ut si quando mentem cogitatio nemque eam in rem diutius intenderem, dulcissima compleretur animus voluptate. Quod si resedit ardor ille pristinus cum ingenium mansuentioribus perpolire literis institui, atque annum ipsum iacuit paene suffocatus: ubi tanem in Collegio Romanum me contuli philosophiae condiscendae causa, de intgro erupit crevitque in dies magis. Novi porro ardoris huius mei mihi constitit fructus; ex ea enim die sum factus virtutis studiosior. Quare deliberatum habui Paternitati Vestrae animum aperire meum, non ut alieno tempore voti compos fiam, sed ut quorum laborum desiderio efferor, eorum partem certe aliquam invenili nisu exanthare mihi fas sit. Hoc autem divina ope me praestitorum confide, si Paternitas Vestra optatissimam meae curae demandabit puerorum Syrorum in Collegio Gashirensi institutionem. Compertum mihi quidem est tanto munere me indignissimum sane esse; simul vero alte mihi animo fixum ratumque est, in id nervos viresque omnes contendere, et eodem munere in dies minus indignum me ipse praebeam. Quod ad strabicum sermonem attinet, ut sum Melitensis, perdiscerem illum perbrevi. Caeterum vota mea in manum Paternitatis Vestrae libentissimus trado; probe enim scio illud ex Maiore dei Gloria esse, quod praesidum decernit auctoritas. Denum Paternitatem Vestram rogo humiliter ut mihi divinum favorem signo crucis rite precetur. E contubernio FF. Philosophorum Collegii Romani, postridie Nov. Jan. A.D. MDCCCXXXXV
Paternitatis Vestrae A. R.
Humilissimus atque obsequentissimus filius in Christo
Aloisius Fenech Societatis Iesu
Transcription- back
Admodum Reverendo in Christo Patri Nostro // Joanni Roothan // Praeposito Generali // Societatis Jesu.