Morea, Davide Maria (1814-1887), Naples, December 25, 1838

Grade S.J.

Year

Month

Day

25

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Other Names

Left for mission lands

No

Language of the Letter

Archive

Folder

Number

267

Download PDF

267.jpg
267v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--267.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverende in Christo Pater.

Exterarum Missionum studium vel ab ipsis mei Tirocinii exordiis, divina aspirante gratia, conceptum, si non illa qua par erat diligentia [alui], nunquam tamen penitus extingui sum [passus]. Quod si hactenus illud Paternitati Tuae non aperui hoc non alia de causa factum esse sciat, quam quod intempestiva mihi ea postulatio sive [Tironi], sive Scholastico videbatur. Quamobrem idem suo tempore, studiorum scilicet curriculo absoluto, praestiturus, tum doctrina, cum potissimum iis virtutibus acquirendis, quibus instructi sint oportet, qui ad id muneris sunt eligendi, toto pectore mihi vacandum esse duxi; quod si neutr[u]m, fateor equidem Admodum Reverende Pater, sum assequutus, certe quantum in me erat exoptavi. Verum clementissimus Dominus admirabili sua providentia effecit, ut petitionem hanc meam maturarem, [arctiori] vinculo ad id me alligans, quo nihil adeo mihi libero atque soluto magis in votis extiterat. Anno enim 1836, quo primum Philosophiae studere cepi, aegre admodum absoluto, sub ejusdem anni Scholastici finem eo valetudinis adductus sum, ut summa macie confectus, atque ex ulcere ina interiori gutturis parte efformato jam [αφονος] factus, [Moderatorum] jussu Beneventum, cujus aer mihi aptior estimabatur, profectus sum. Inibi licet post mensem nonnihil convalescere visus sim, tamen Novembri ineunte aestuosissima febri correptus, ac aposthemate circa tracheae orificium efformata ad gravissimum vitae discrimen jam adductus, Patre Rectore approbante, votum emisi, me, si Deus eo morbo liberaret, exteras Missiones Paternitati Tuae petiturum, ac nunquam ex me defuturum, ut quam modo ab ipsius liberalitate vitam accipiebam, eam ad extremum usque spiritum pro ipsius Gloria laborando inter Infideles expenderem. Ad quam gratiam obtinendam intercessores in primis adhibui Beatam Virginem, Sanctum Blasium, Dominam Filomenam, et potissimum Beatum Franciscum de Hieronymo, quem ut quas ipse Evangelii luce Gentium plagas illuminare tantopere exoptarat, nec concessum, eas mihi sanitatem restituendo simul a Deo ut sub ipsius tutela Societatis Apostolus perlustrarem deprecaretur, enixe rogavi. Hec vota incassum cecidere: in dies enim morbo magis magnisque, ut ut lente ad fidei excitamentum, decrescente, si non firmiori, certe [haud] mediocri nunc [utor] valetudine, et sperare licet fore ut quam primum ex integro convalescam.

Quod licet miraculo adscribam, potiori jure hoc sibi vendicat, quod a Patre Xaverio mihi hoc mense sacrum ipsius Novemdiale peragenti est factum. [Ex] longo, enimb quinque mensium decubitu, inedia, cęterisque morbi incommodis, perruptâ membranâ intestina descenderant. Hoc mihi molestum quam maxime accidebat, eo quod ad Missiones ineptus efficiebar, cum ejusmodi morbo laborantes nec equo, nec pedibus longa itinera conficere

//

possunt. Enixe igitur Sanctum Apostolum rogavi ut eo me morbo liberaret, ut ejus vestigiis inhaerens ea sanitate ad Iesu Christi nomen gentibus portandum uterer. Hec mora illico convalui ac roboratus sum. Iam vero quid mihi denique restat, quam ut promissis satisfaciendo, Te Admodum Reverende Pater, maximis quibus possum precibus exorem, obtest[o]rque, ut petitioni huic meae annuas, cui vel Superi annuisse videntur. Quod me Deus ad id vocet, dubitare non valeo, Admodum Reverende Pater. [Ne]que enim desiderium adeo constans, firmum, semperque idem, adeoque tranquillum ac Paternitatis Tuae voluntati subordinatum, ut si forte (quod secus futurum animus praesenti[t]) id mihi a Paternitate Tua denegaretur, nullam ego inde tristitiam, animique […. Caperem], verum nullatenus per hoc extingueretur, sed pacatum idem semper perseveraret, donec vel voti compos efficerer, vel […] hoc ipsum desiderando, id a Deo proficisci prudenter colligi posse videtur. Praeterea Exercitiorum Spiritualium tempore Dei voluntatem hac de re cum saepe per Electionis modos vestigarem, me ad id a Deo vocari aperte intellexi. Denique cum saepe numero labores, pericula, coeteraque quibus subjacere solent qui in Missionibus versantur prae oculis objecissem, ac [pensiculatius perspendissem], alacrem me, promptumque, Dei fretus auxiliis, sensi; meque hasce considerationibus ad Missiones inflammari semper contigit. Quae cum ita sint humiliter iterumque Paternitati Tuae obtestor, ut meis votis obsecundet, quod me certe asse[gnaturum] maximopere confido, tantique beneficii memoria nunquam ex corde excidet. Atque ita fiet ut et summis Dei beneficiis, Societatisque assiduis curis id repen[dere] valeam quod per me maximum potest. Paternitatis Tuae Sanctis Sacrificiisenixe me commendo.

Paternitatis Tuae

Infimus in Christo Servus, ac Filius

David Maria Morea Societatis Iesu Scholasticus

Neapoli die Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi 1838

Transcription- back

Napoli 25 Decembris 1838. – Frater Morea // Petit missiones // Narrat quomodo voti illas pretendi […] sit; quippe qui e lethali morbo post // emissum illud votum convaluerit.

Del Molto Reverendo in Cristo Padre Nostro // Il Padre Giovanni Roothaan // Preposito Generale della Compagnia di Gesù // Roma

Images

Citation

“Morea, Davide Maria (1814-1887), Naples, December 25, 1838,” ARSI, AIT 1, 267, Digital Indipetae Database, accessed November 25, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2309. Transcribed by EF.