Zerbinatti, Lucio Pietro (1809-1845), Naples, January 1, 1836

Grade S.J.

Year

Month

Day

1

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

170

Download PDF

170.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--170.pdf

Transcription

Admodum Reverendo in Christo Patri.

Biennio jam ante, hisce nimirum festis Verbi Incarnati diebus, visum fuit mihi epistolam mittere ad Tuam Paternitatem qua ut me recenseret eorum numero efflagitavi, qui ut mittan[tur] vehementer avent, expectantque. Nullum quidem nec renuentis, nec assentientis responsum est relatum, quod licet me solatum fuisset, tamen opperiri aut requirere numquam nec ausus sum, nec auderem modo. Etenim praeter quam quod hac Tuae Paternitatis benignitate indignus me liquid fateor, non sum deinde adductus ad scribandum ut verba allicientis pro missionis tantummodo daren[tur]; sed ut jubere[tur] aliquando operis executio, quam expectare juvabit usque dum res, aliud ac praesentes, promittere videbun[tur]. Quare neutiquam aliam ob causam epistolam nunc repeto nisi ut Paternitas Tua comperiat me nulla ratione deterritum a proposito declinasse. Penitus enim me tetigit consideratio divinae Providentiae, cui bene sentio nil salutem conducere, nilque hominum perditionem derogare; totum autem salutis bonum esse hominum ipsorum si salven[tur]; et perniciem si damnen[tur]; eorum igitur interesse debere ut propriae salvationi prospiciant; iis idcirco pręcipue in periculosiori conditione positis opem ferre; eos excitare atque admonere pro vinili exopto, Evangeliique doctrina informare quovis tamin discrimine me versari opus fuerit. Quare augescit potius in propositis voluntatis firmitas, quae tutior videri potest, quo longiori, multiplicique experimento pertentata est; cujusque memoria in multis me constantem sustinuit; in quibus aliter dispositus forsit hosti cepissem; et vi ipsius, licet in multis adhuc me infirmum manifestasse fatendum sit, tamen sit Deo laus, nonnihil quoque emendasse videor, reliqua me emendaturum spero. Longiori interea sermone Paternitatem Tuam distinere necesse non est; id unum me esse in praesentiarum [assequutum contentus sim], ut in mentem revocarim TuaePaternitatis antiquam supplicationem, nil praeterea addens, quam precibus Paternitatem Tuam aggredi vehementer, ut praeteritis meis noxis oblivioni amandatis spem loci relinquat, ut laboriosius in vinea Domini vires quascumque meas exerceam aliquando, et salutem proximorum magis indigentium promovendo, quoad eius fieri potest, Dei et Societatis in me collatis beneficiis respondere valeam.

Benignitati tuae ac Sanctis Sacrificiis etiam atque etiam memet commendo

Paternitatis Tuae

Infirmus in Christo

Lucius Petrus Zerbinatti Societatis Iesu

Ex Collegio Neapoletano 6. Januarii 1836.

Transcription- back

Napoli 6 Gennaio 1836, [Padre] Zerbinatti. // Petit missiones.

Al Molto Reverendo in Cristo Padre Nostro // Il Padre Giovanni Roothaan Generale // della Compagnia di Gesù // Roma

Risposto 27 Gennaio 1836 in litteram ad // Patrem Ferrari

Images

Citation

“Zerbinatti, Lucio Pietro (1809-1845), Naples, January 1, 1836,” ARSI, AIT 1, 170, Digital Indipetae Database, accessed November 21, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/2213. Transcribed by EF.