Vinzi, Alfonso Maria (1799-1869) , Benevento, August 12, 1830

Grade S.J.

Year

Month

Day

12

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

66

Download PDF

https://indipetae.bc.edu/img/66.jpg
https://indipetae.bc.edu/img/66v.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--66.pdf

Transcription

Pax Christi

Admodum Reverende Pater Noster Joanni Roothaan

Societatis Jesu Praeposito Generali

Alphonsus Maria Vinzi ejusdem societatis

P.F.P.

Suas ad me litteras ineunte anno datas VIX cum legi tantam animo voluptatem intulerunt, ut majorem infere non potuissent. Cum enim illud nutri semper in deliciis fuerat, illudque a D.O.M. superisque omnibus enixe semper efflagitaveram, ut apostolicum aliquando munus [...] qua procul ab domo traderetur; nonne pergratum mihi, acceptu[...] foret imtelligere: jucundissimum tibi esse hujusmodi desiderium a me foveri, coque animo esse, ut satis meae voluntati facere? Pupugit me tamen illa cogitatio velle te, ut clavioribus fortasse argumentis divinitus me vocatum probarem, postulationem meam in futurum rejicere. Qua in re illud scias veline, me, etsi non multo ab hine tempore hujus rei littera ad te miserim, longo tamen intervallo tantae vocationis desiderio exarisse: cujus rei ut vel plenam P.V. fidem facerem, possem longiorem espistolam transcribere, qua vix Societatem ingressus, ipsissimam hanc, quam a te nunc, a R.P. Fortis f.r. tunc univerae Soc. Praep. Gratiam postulabam: quam quidem epistolam si tunc mittendi juxtis de causis consilium abjecerim, non ideireo tamen me in alia omnia discessisse animum inducas tuum. Utinam vero quae sentio possem tibi vere, et ex animo declarare: nihil, nihil, mihi crede, esset, quo non de, me statim mittendo cogitares: quos animi mei sensus si me quin litteris committam perpetuae, ac graviores occupationes tuae deterrent; dubitandum mihi erit, quin tu te ipse animo concipias tuo, me vero voti compotem brevi facturum reseribas?

Unum tamen mihi parcere nullo modo possum, quin te monitum faciam: missiones apud exteras gentes nostrae provinciae homines peculiari quodam jure sibi vindicare: siquidem P.V. non lateat quam multi pene sint, qui fidei confessionem qpud barbaras nationes suo sanguine dilatarint, suigne exemplo nos ad eadem sectanda vestigia ineitarint an verendum tibi orit contabuisse aliquando spiritus illos, quibus majores nostri excitati tam praeclara fucinora ediderunt? Mea quidem quod attinet, dicam enim tibere quae sentio, ita sum comparatus, ut, si Deus adjuvet, non degenere mihi animos in esse agnoscas. Quos si ne mediocritatem quidem, quibus conseii mihi pudoris stimulis uror, in virtutibus attigisse sentiam, in certam tamen spem devenio divinam mihi opem tum in iis comparandis, tum in caeteris, quae ad tantum opus desiderantur non defuturam.

[...] haec hactenus: in publica enim commoda peccarem, si te tantis occupationibus distentum putidis hisce litteris diutius obtunderem.

Peto a te, Pater amplissime, quantum divinum parentem nostrum, quantum Societatem ipsam non diligis solum, verum etiam amas, ut me, qui ad alia omnia impares omnino vires sentio, ad [...] ministeria eligere non venuas: ita enim me tibi, societati, et quod caput est Deo, cui magis hoc vitae genere acceptum fore confido arectioribus vinculis devincies.

Valebis, et mihi tuas manus humillime [...] paternam benedictionem imperties

P.S.

Si intelligas alicujus linguae studium mihi [...], praesentim cum [...] vacare proximis autumnalibus vocationibus commode possim, tuis litteris significare, ut opinor, non recusabis.

A.R.P.N. Joanni Roothaan

Soc. Jesu Praeposito Generali - Roman -

Beneventi pridie Idus Augusti 1830

Transcription- back

Pridie Idus augusti 1830. // Padre Vinzi // Petit missiones
Soli // Al Molto Reverendo in Cristo Padre Nostro // Il Padre Giovanni Roothaan Preposito Gene//rale della Compagnia di Gesù // Roma

Images

Citation

“Vinzi, Alfonso Maria (1799-1869) , Benevento, August 12, 1830,” ARSI, AIT 1, 66, Digital Indipetae Database, accessed November 24, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/1704. Transcribed by MR.