Pozzo, Angelo Maria (1801-1850), August 15, 1825

Grade S.J.

Year

Month

Day

15

From (City)

From (Institution)

To

Anterior Desire

Destination(s)

Models/Saints/Missionaries

Other Names

Left for mission lands

Language of the Letter

Notes

Archive

Folder

Number

32

Download PDF

32.jpg
indipetae-transcription-ARSI--AIT-1--32.pdf

Transcription

Ego Angelus Franciscus Maria Pozzo die assumptioni Beate Virginis Mariae Sacro anno 1825 exposui Admodum Reverende Patri Praepositum Generali Aloysio Fortis, me ex voto jam a die 10ma Junii anno 1821 (quae tum erat pentecostes) Indiis missionibus esse dicatum, Deo me ud hoc per Sactum Indiarum et meum Apostolum Xaverium omnino impellente, et consulto et annuente Rectore. Quum vero retulissem, me melius facturum, si rem brevites scripto dedissem in archivio reponendo, ut quoumque tempore si qua operiatus via in primis expedivi quaem hoc meum chirographum refero iterum iterumque qua maxima possum contentione, et simul animi demissione postulans, et [...] quo citius mei voti compotem fieri. Non addo hic motiva, et causas que me ud hoc impulerunt, [...] libentissime vel verbis, vel scriptis relaturus si placebit superioribus; hac tamen fuiri omnino cupio, me, dum vetum hoc nuncuparem expressis verbis significasse, per Indicam missionem intelligere quemcumque barbarum locum, in quo multam laboris exantandum sit, ut Christi fides propagetur, et [...] homins illuminentur, et pretio fruantur copiosissime praepositionis humanae. Quapropter aditus quidam apertus mihi videtur quotiescumque quis Hispaniam, vel melius Angliam petit, unde facile est migrare in Americas regiones, indeque ulterius semper pedentium progredi. Attamen, profiteor me sub obedientia semper versari velle, et semper maxima [...] indifferentia me futurum quocumque me loco [...], et quocumque munere me ipsa occupet. Juxit Deus, ut quod habeo in votis, hoc maximo animi ardore opere complere possim ad majus ejus obsequium. Amen.

Angelus Franciscus Maria

Pozzo

Societatis Iesu

Transcription- back

Images

Citation

“Pozzo, Angelo Maria (1801-1850), August 15, 1825,” ARSI, AIT 1, 32, Digital Indipetae Database, accessed November 21, 2024, https://indipetae.bc.edu/items/show/1670. Transcribed by MR.